Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
86
JPEG-Download
 

8 8 DE RE METALLICA

Foſſas autem latentes æquè ac cuniculos ſubſtruunt metallici: attamen ti

gillis inferiorib. non indigent, nec canalibus: longius enim neq; glebæ ſaxorum uehuntur, nec aqua fluit. Merũ actis iam cuniculis, aut etiam foſsis laten

tibus ſi uenæ ſuperior pars erit grauida metallis, ut interdũ ad multos paſſuseſſe ſalet, in earũ uertice iterum atq; iterũ foſſæ latentes aguntur, uſq; ad eain

uenæ partem, quæ eſt metallis fœcunda: quarum foſſarũ ſubſtructiones

ita ſe habent. Tigna admodũ robuſta per interualla in formas tecti& funda-menti includuntur:atq; ipſis alia tigna, quorũ quo dq; eſt teres, utpote rude,

continenter ſuperponuntur: quę ut onera ſuſtinere poſsint, ſeſquipedẽ craſ-

ſa eſſe ſolent. ltaq; cùm materia metallica fuerit effoſſa, alioq; loco foditur uena, glebæ ſaxorũ, præſertim ſi non ſine magna difficultate extrahi poſſint, ineiuſmodi foſſas ſubſtructas inuehuntur: parcuntq; labori tractores,& dim

dias impenſas domini lucrantur. Atq; eorum quidem, quæ ad puteorũ, cuni

culorum, foſſarum latentiũ ſtructuram pertinent, hœc ferè ratio eſt. Quæ autem hactenus ſcripſi partini propria ſunt uenæ profundæ, partim cõmuniaomnium uenarũ: eorum uerò quæ ſequuntur, quædam uenis dilatatis pecu-

liaria ſunt, cumulatis quædam:ſed prius dicam quo modo dilatatæ ſint excauandæ. Qua torrentes aut riui aut amnes, cùm inundauerint, alluentes dec.uem montis uel collis partem, uenas dilatatas detexerint, agendus eſt cuni-

culus primò rectus et anguſtus, deinde latus: nam uena ferè omnis excindenda eſt: qui cuniculus ubi ſongius fuerit actus, in montem uel collem puteusfoditur, qui& auram præbeat& per quem interdũ materia metallica, terræ,ſaxa minoribus impenſis extrahuntur, q; per longiſsima cuniculi ſpacia eue-

hi poſſint:atq; etiam in ijſdem locis, ad quos nondũ pertinet cuniculus, me-

tallici fodiunt puteos, ut uenam dilatatã quam intra terrã ſubeſſe conijciunt,

foſsionibus patefacere poſſint: quomodo terrena cute detracta perfodiuntſaxa modo unius generis& coloris: modò unius generis, ſed diuerſi colo-ris: mod diuerſorũ generum, ſed unius coloris: nunc uerò diuerſorũ gene-rum& colorũ. Tam autem ſingulorũ quàm uniuerſorũ ſaxorum altitudo incerta eſt. Nam uniuerſa in quibuſdã locis alta ſunt uiginti paſſus, in alijs am:plius quinquaginta: ſingula uerò alibi ſemipedem, alibi pedem unum ulduos aut plures, alibi paſſum unum, duos, tres, plures ue. Verbi gratia in lo-cis, qui ſunt ad radices Meliboci montis plura coloris diuerſi ſaxa tegunt æ-ris uenam dilatatã. Btenim cum terreno corio nudati fuerint, primò faxũ occurrit, quod eſt rubrum, ſed obſcurũ,& altum ad paſſus uiginti, uel tri ginta,uel etiam quinq;& triginta. Deinde alterum item rubrum, ſed coloris dilu-titid ad duos paſſus altum eſſe ſolet: ſub hoc ſubiecta eſt argilla cinerea, aliferè paſſum: quæ etiamſi metallica non ſit, uena eſt. Tum ſequitur tertium ſa-xum, quod cinereum eſt,& circiter tres paſſus altum: ſub quo latet cineris uena, cuius altitudo ad quinq; paſſus. Is cinis cum ſaxo eiuſdem coloris permi-ſtus eſt: cui ſubiunctũ ſaxum, quartum numero, fuſcum, pedem altum. Huicuerò quintum pallidi uel ſublutei coloris, altum duos pedes: cui ſubeſt ſetum, item fuſcum, ſed aſperum et altum tres pedes. Poſtea occurrit ſeptimũſimiliter fuſcum, ſed proxinio nigrius& altũ duos pedes: quod ſequitur octa-uum cinereũ, aſperum, altum pedem:id, ut etiam alia, nõnunq; fibræ lapidis

quife