Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
91
JPEG-Download
 

LIBER QyIN TVS. 91

Vt uerò hæc dimetiendi ratio explicatior& illuſtrior flat, eam ſecundumſingulas trianguli ſpecies perſequar. Cum puteus fuerit rectus uel obliquusqui in eadem defodiatur uena, in qua agitur cuniculus, oritur, ut dixi, trian-gulus cui angulus eſt rectus. Is autem ſi duo latera habuerit æqualia, quæ utmenſores numerant, ſecundum& tertium ſunt, menſura ſecunda& tertiaerunt æquales: itaque etiam interuallum quod eſt inter os cuniculi et ſolumputei, atque quod eſt inter os putei& ſolum cuniculi, erunt æqualiat uerbicauſa. Si prima menſura fuerit longa pedes ſeptem, ſecunda, itemq;; tertia pe-des quinque, funiculus uerò ſecundus centies& ſemel pedes ſeptem, id eſtpaſſus centum decem& ſeptem, ac pedes quinque, interuallum certè utrun-que ſeu iam totum perfoſſum fuerit, ſed uix dum fodi cœptum, centies quinque pedes colliget, qui efficiunt paſſus tres& octoginta atque pedes duos.Licebit autem cuiq; menſuras ex quibus conſtat paruus triangulus conſti-tuere minores uel maiores, ſi iugũt uel trabs hoc poſtulauerit, quàm à me conſtitutæ ſunt. Puteus certè quum fuerit rectus, omninò fit triangulus erectus:cum obliquus, qui in eadem uena defodiatur in qua cuniculus agitur, in alterum latus inclinatus. b

Trianguli, cui angulus eſt rectus, duo latera quali.

Si igitur cuniculus in montem actus fuerit longus paſſus ſexaginta, re-ſtat ſpacium montis perfodiendum longum tres& uiginti paſſus ac duospedes: nam quinque pedes ſecundæ menſuræ, quæ ſupra os putei eſt, quæque primæ menſuræ reſpondet, adnumerari non debent. Qudd ſi puteusille in medio capitis fodinarum defoſſus fuerit, cuniculus longus paſſus ſe-xaginta, ubi mons tantummodo adhuc longitudine duorum paſſuum&totidem pedum excauatus fuerit, ad area ſubterraneæ principium pertine-bit: ſin in medio alicuius ſimplicis fodinæ loco, ubi longitudine nouempaſſuum& duorum pedum. Quoniam uerò quiſque cuniculus paſſus cen-tum longus paſſum unum aſſurgit, aut ſaltem aſſurgere debet, quod ad pu-tei altitudinem attinet, paſſus præterea unus ſemper de ea eſt adimendus:quòd ad cuniculi longitudinem, adijciendus unus: pari proportione, quiacuniculus longus paſſus quinquaginta, paſſu dimidio fit altior, paſſus di-midius de putei altitudine eſt detrahendus,& ad cuniculi longitudinemaddendus: ſimiliter ſi cuniculus centum uel quinquaginta pafsibus bre:uior aut longior fuerit, ea quoq; portio de alterius altitudine eſt ſubtrahen-da, ad alterius lõgitudinem apponenda. Qua de cauſa hic ad longitudinemſpacij perfodiendi adijciendus eſt paſſus dimidius& pauld plus ut reſtent

Hk tles&