106. DE RE METALLICAquemadmodũ magiſter metallicorũ ſupra terram eaſdem finibus definiuit,tunc primo locũ cuniculi uel foſſæ latentis, qui eſt ſub ſtipite terminali, ex dimetiendo, eo quem ſuprà explicaui modo, diſcit: ultra eum locũ, in cuius ſa-xum exiſtimat ſignum eſſe incidendũ, funiculum extendens. Deinde ijſdemfuniculis in æquata planitie extentis ab ea ſupremi parte, quæ ſtipitem terminalem deſignat, orſus infimũ uerſus rectd ſecundũ ſextam inſtrumenti, cui index eſt, partem tendit tranſuerſariũ: tum infimi funiculi parte, quæ eſt ultraeam, ad quam tranſuerſarius pertinet, ablata demonſtrat quo loco ſignũ ter-minale& hæreditariũ ſit in ſaxum cuniculi uel foſſæ latentis incidendũ. Inciditur autem id præſentib. duumuiris iuratis, utriuſq; fodinæ pręfecto& præ
ſide. Vt enim magiſter metallicorũ ijſdẽ præſentib. ſtipites terminales in ter
ram infigit, ita menſor ſigni cauſſa plagam infligit ſaxis, quæ ipſa etiam iccir-co terminalia nominantur. Si uerò in puteo uenæ, nuper fodi cœptæ, termi-nos are pangat, primo eius putei obliquitatem inſtrumento, cui eſt indexuel alio ad funiculũ applicato, metitur& punctis notat. Deinde omnes foſ-ſas latentes uſq; ad eam, in cuius ſaxis ſigna terminalia ſunt incidẽda: eius uero foſſæ latentis ſingulos angulos dimetitur:tum funiculis in planicie exten
tis ſimiliter tranſuerlariũs, ut dixi, tendit, et ſi gna in ſaxis incidit. Qudd ſi ſaxũ
terminale& hæreditariũ etiam in foſſa latente, quæ ſub hac eſt, incidendumfuerit, menſor ab hoc ſigno orſus ſingulos angulos notans metitur:& in in-feriore foſſa latente funiculũ tendit ultra eum locum, in cuius ſaxo exiſtimatſignum eſſe incidendũ: mox funiculos, ut ſępius dixi, in planicie extendit. Etſi uerò uena ſe in inferiore foſſa latente aliter ac in ſuperiore, in qua primũ ſi-gnum term inale in ſaxo eſt inciſum, tendit tamẽ in inferiore ſignum recta, inſaxo incidendũ eſt. Etenim ſi ſignũ inferius ſecundũ ſuperius inciderit, obli-quum fiet: quo modo iniuriosè alteri fodinæ aliquid de poſſeſſione detrahitur, alteri datur. Si præterea acciderit ut ſignum hæreditariũ in angulo ſit in-cidendum, menſor ab eo orſus paſſum unũ priore fodinam uerſus metitur,alterum poſteriorẽ uerſus: atq; ex his efficit triangulũ, eumq; medium tranſ⸗-uerſario funiculo diuidens ad illum ſaxum terminale in ſaxo incidit. Poſtre-
*„— 9.„ 5 0„ 1mò menſor interdũ rei in ueritatis lucem proferendæ gratia areæ terminum
Page in his locis, in quibus iam antè multa ſigna terminalia in ſaxis ſunt in-ciſa. Tunc uerd à ſtipite terminali, ſub dio in terram infixo, orſus primò uſq;ad proximam fodinam metitur: deinde dimetitur unum et alterum puteum:
tum ſtipitem terminalem in ęquata planicie figit:& ab eo initium faciens ij
dem funiculis extentis ſimiliter metitur: atq; iterum ſtipitem, qui ipſi eum dimetiẽdi finem ſignificet, in terram infigit: poſtea ſub terra ab eo loco, in quodeſitum eſt, rurſus incipit metiri tot puteos& foſſas latentes, quot meminil⸗-ſe poteſt. Mox redit in planiciem:& iterum à ſecundo ſtipite orſus metiturtatq; id facit uſq; ad foſſam latentem, in qua ſignum terminale in ſaxo eſt incidendum: ad extremum a ſtipite terminali, primum in terra fixo, orſus tranſ-uerſarium funiculum rectà tendit uerſus ultimum, qui infimæ foſſæ latentislongitudinem demonſtrat:& qua parte eum attingit, ea uerè iudicans ſignũhæreditarium in ſaxo incidit. b
78 Libri quinti De re metallica finis.