112 E RE METALLICA
Quod autem nunc ciſium appellamus uehiculum eſt unam habens rotamnon duas, ut id quod equi trahunt: ipſum rebus foſsilibus refertum ex euni-culis uel caſis ab operario euehitur: ſed hoc modo formatur. Aſſeres duo lõ-gi circiter quinq; pedes, alti unum, lati duos digitos eliguntur: quorum partes primæ futuræ ad unius pedis longitudinem, poſtremæ ad duùm peduminferius excinduntur, mediæ remanent integræ. Deinde primæ excauantur,ut in earum foraminibus circularibus axiculi capita circumagi poſſint. Me-diæ uerd bis perforantur& prope imum, ut capitula duarum trabecularum,in quas imponuntur aſſeres, recipiant:& in medio, ut capitula duorum aſſerum tranſuerſariorum: atq; claui, in his capitibus foras eminentibus infixi,totam firmãt compagem. Ex poſtremis aſſerum longorũ partibus fiunt ma-nubria: quorum capitula inferius ſunt reflexa, ut firmius manib. teneri poſ-ſint. Sed rotula, quia unica, neq; modiolum habet, neq; circum axiculum uetſatur, uerùm cum ipſo circumuertitur: à curuaturis enim, quas. liolas Græci uocant, duo radij tranſuerſarij, in eas incluſi, per medium axiculum pene-trant in oppoſitas curuaturas. Axiculus autem quadrãgulus eſt, exceptis ca-pitibus, quorum utrunq; teres ut in foramine uolui poſsit: hoc ciſtum terris& ſaxis plenum operarius euehit, inane reuehit. Eſt præterea metallicis alterum ciſium hoc grandius, quo hi, qui terram, cum lapillis nigris permiſtam,lauant, riuis in eam deductis, utuntur. Eius autem prior aſſer tranſuerſariusaltior eſt, ut terra ingeſta non decidat. fCiſium minus A. Aſſeres eius longi B. Aſſeres tranſuerſarij c.Rotula D. Ciſium granduus B. Eius prior aſſer tranſuerſarius F.
N
ö 1—8 2* 5 2——
ö N
———
N 5
335***EEFFFC1TTTTT