LIBER ENT 119uatur, ut multò facilius circumagi poſsit: ad quam rotam aliquot interdummaſſulæ plumbeæ appendũtur, uel in aſſerculis, ad eam affixis, includuntur,ut cum uerſatur pondere depreſſa ad motum propenſior fiat. Quidã eademde cauſa duo uel tria uel quatuor bacilla ferrea includunt in ſucula, eorumq;capita maſſulis plumbeis aggrauant: ſed iſta rota differt à rota currus,& ca,quam fluminis impetus uerſat. Etenim caret pinnis, quæ rotæ, quã uertit flu-men, ſunt: caret modiolo, qui eſt currus rotæ. Eius autem loco habet ſuculãcraſſam: in cuius formis inferiorum radiorum capita ſunt incluſa, ut ſuperio-ra in curuaturarũ formis: cum tres uectiarij hanc machinam torquent in or-bem, tunc ad alterum ſuculæ caput quatuor uectes recti ſunt, in eo incluſi: adalterum unicus ille in metallis uſitatus, qui è duobus membris conſtat: quo-rum teres, quod ſtratum eminet, manibus prehenditur: quadrangulũ, quodrectd aſſurgit, duas habet formas, in inferiore membrũ teres includitur, in ſu-periore ſuculæ caput. Hũc uectem unus circumagit, illos duo: quorum altereos trahit, alter trudit. Omnes uerò uectiarios, quãcunq; machinam uerſant,uiros eſſe robuſtos neceſſe eſt ut tam magnum laborem ſuſtinere poſsint.
Sucula A. Vedtes recti 8. Vectis uſttatus C.Rotæ radij P. Eiuſdem curuaturæ E.
—
8
2