Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
177
JPEG-Download
 

44.m

1

ih

4

cl

ih

08,

LIBER SEPTINVS. 17%

digitos, ſuperiori parte rotundum. At bractea habet tria foraminas in utroq;latere unum, tertium in poſteriori eius parte: quæ lata ſunt di gitum, lon gatres digitos: per ea tum cinis ex carbonibus candentibus decidit, tum ſpiratflatus penetrans in cameram, quæ ſub ipſa bractea eſt:itaq; is flatus ignemexcitat. Quã ob rem hæc fornacula, quam metallici propter uſum ab expe-riendo appellant, apud chymiſtas ex uento nomen inuenit: uerum bracteæferreæ pars, quæ è fornacula extat& eminet longa eſſe ſolet dodrantem, la-ta palmum. In ea carbunculi locati expeditè in fornaculam per ipſius 08 forcipe imponuntur, rurſusq;, ſi res hoc poſtulat, ex fornacula exempti in ea-

dem reponuntur.

Bracte æ foramina A. Eiuſdem pars quæ extat e fornacula B.

eng

eee

1 1

Ferrea autem fornacula conſtat ex quatuor bacillis ferreis, altis ſeſquipe-dem, inferius parumper diuaricatis& latis ut firmius ſtare poſsint: ex quo-rum duobus prior fornaculæ pars, ex duobus poſterior efficitur: cum iſtisbacillis utriuſque partis conglutinata& conferruminata ſunt bacilla ferreatranſuerſaria, numero tria: prima ubi ad altitudinem palmi aſſurrexerint:ſecunda ubi ad altitudinem pedis: tertia in ſumma eorum parte. Rectaquidem bacilla ea parte perforata ſunt, qua cum ipſis conglutinantur tranſ-uerſaria, ut à lateribus in ea includi poſsint alia bacilla ferrea ſimiliter utrinq;tria numero. Itaque duodecim ſunt bacilla tranſuerſaria, quæ tres effici-unt ordines, imparibus interuallis diſtinctos: etenim ab uno bacillo rectoad alterum in inſimo ordine eſt interuallum unius pedis& quinque digitorum. At in medio inter priora quidem bacilla& poſteriora eſt ſpacium tri-um palmorum& unius digiti. Laterum uerò bacilla inter ſe diſtant tri-bus palmis& totidem digitis: ſed in ſupremo ordine inter priora quidembacilla& poſteriora eſt interuallum duorum palmorum, inter laterumuerd bacilla trium, ut iſto modo fornacula in ſumma parte fiat anguſtior:

i quin