PPP
*11.1
*
D— b A
189
rotundauerit, ut fieri ſolet, ubi omnia rectè fiunt, ſed faciat longiuſculam ut
caudata uideatur, ſigno eſt calorem ipſum, qua cauda eſt, nimium eſſe:qua-
re catillum paruo uiico ferreo, cuius manubrium item ſit ferreũ& longum5.* 8 7
ſeſquipedem, circumagito, ut altera pars æquè caleſcat ab igni.
Paruus Vncus ferreus.
Præterea ſi quando miſtura ſatis plumbi non habuerit, addito cum forci-pe ferrea, uel cochleari æneo, cui manubrium prælongum eſt, tantum eius,quantum ſatis eſt. Ne uerò miſtura frigeſcat, id ipſum ante concalefacito: ſedſatius eſt primo tantum plumbũ, quanto opus eſt ad uenam excoquendam,addere, quàm poſtea cum dimidia excoctio perfecta fuerit: ne totum nonabeat in fumum, ſed pars eius fixa permaneat. Porr ubi calor ignis iam ferèconſumpſerit plumbum, tunc aurum argentum' ue, uarijs coloribus efflore-ſcit: at ubi totum fuerit conſumptum, auri uel argenti reſidet in catillo: quamſtatim ex fornacula eximito, maſſulamq;, dum adhuc calet, ex eo extrahito,ne cinis ad eam adhæreſcat: quod plerunq; fit, ſi maſſula, ubi iam refrixerit,ex eo extrahatur. Quod ſi etiam tunc cinis ad eam adhæreſcit, cultro non radito, ne aliquid pereat, atq; experimẽtum fiat falſum: ſed forcipe ferrea com-primito, ut cinis diſsiliat ipſo preſſu. Vtile deniq; eſt duo, tria ue unius uengexperimenta facere eodem tempore, ut ſi forte unum non ſucceſſerit, ex altero aut ſaltem ex tertio certior fieri poſsis. At interea dum artifex uenam ex-peritur ne uehemens ignis calor oculos eius lædat, quia ſępius introſpicere,accurateq; conſiderare omnia neceſſe eſt, utile erit ei ſemper in promptu ha-bere tabellam ligneam ſubtilem, latam duos palmos, habẽtem manubrium
quo teneatur atque per mediam latitudinẽ exciſam, ut per eam quaſi rimamquandam poſsit cernere.
Tabellæ manubrium A. Eins rimd B.