DE RE METALLICA
At in magnæ Germaniæ regione, quæ Veſtofalia dicitur,& in Germa-niæ inferioris regione quæ Eifalia nominatur, operarij contra uenarũ prisuſtarum fragmenta in rotundam aream, lapidibus duriſsimis arctè ſtratam,coniecta terunt ferramentis, quæ figura ferè malleis ſimilia ſunt, uſu tribulis:nam longa pedem, lata palmam, craſſa digitũ, in medio ſicuti mallei habentforamen, in quo includitur manubrium ligneum nõ admodum craſſum, ſedlongum ad pedes tres& dimidium, ut operarij eius põderis inclinatioreuehementius uenarum fragmenta percutere poſsint: lata uerò ferramenti pa-te percutientes ea conterunt: quo modo etiam tribulis, quanquam ea lignea& teretia ſunt, atq; ad perticas appenſa, frumenta in area teruntur. Venãs autem comminutas ſcopis conuerrentes in officinam inuehunt:in qua laan-tur in area curta: ad cuius caput lotor ſtans rutro ligneo ſurſum uerſus trahiaquam: quę rurſus delapſa id, quod leue eſt, rapit in ſubiectum canalem: quilauandi rationem paulo poſt planius explicabo.
Area lapidibus ſtrata A. Venarum fragmenta B. Area uenarumfragmentis referta c. Ferramentum P. Eius manubrium E.Scopæ F. Area curta G. Rutrum ligneum H.
At dua-