LIBER OcCTRVVS. 435
li deuexo, uel in amplo lacu, uel in area curta, uel in area linteis extenſis contecta, uel in cribro anguſto. Cœteræ uerò lauandi rationes aut alicuius metallipropriæ ſunt, aut cum ratione pilis tundendi uenas udas coniunctæ. Cana-lis autem ſimplex ſic ſe hab et: primò caput altius eſt quàm canalis, longũ pe-des tres, latum ſeſquipedem: quod conſtat ex aſſeribus ſuper tigna impoſitis&æ ad ea affixis: eius latus utrunq; habet 17 77 5 in aſſeres immiſſum: quod
aquam in id per fiſtulam uel canaliculũ influentem arcet, cogitq; rectd defluere. Eius uerò medium aliquanto depreſſius eſt, ut in eo glare ſaxorũ& ma-iuſcula metallorum ramenta ſubſidere poſſint: ad altitudinem dodrantis ſubcapite eſt canalis depreſſus in terram, longus pedes duodecim, latus& altusſeſquipedem: cuius fundum& utrunq; latus eſt ex aſſeribus factum, ne ter-ra ſorbeat metallorũ ramenta, aut aquis madefacta incidat in canalem, eiuſ-dem infima pars obſtruitur tabella humiliore quàm canalis eſt: cum hoc ca-nali recto cõmittitur alter canalis tranſuerſus, longus pedes ſex, latus et altusſeſquipedem, atq; ſimiliter aſſerum munitione ſeptus: infima parte occludi-tur tabella, ſed etiam humiliore, ut aqua defluere poſſit: quam tertius cana-lis excipit,& extra domiciliũ deducit. In illo canale ſimplici lauatur materiametallica, quam quinq; cribra ampla tranſmiſerunt in officinæ ſolum: ipſamenim auectam& coaceruatam lotor infjcit in caput canalis,& aqua in ipſumper fiſtulam& canaliculum immiſſa, eam, quæ in medium caput defluxit&reſedit, agitat rutro ligneo: ſic poſthac app ellabimus inſtrumentum confe-ctum è pertica, in tabellam, longam pedem& latam palmum, infixa: qua agitatione aqua fit turbida, rapitq́; limum& arenam, atq; minutula metallorũramenta in ſubiectum canalem: maiuſcula uerò cum glareis remanent in ca-pite: quæ ablata adoleſeentes in abacũ ampli lacus aut in aream curtam conijciunt, eaq́; à glareis diſcernunt: poſtquã canalis limo& arenis refertus fue-rit, lotor fiſtulã, per quam aqua influit in caput, occludit. Mox ea, quam con-tinet canalis, efffuit: quod quàmprimum factum fuerit, limum& arenas, cumminutulis metallorum ramentis permiſtas, batillo eijcit,& eas in area linteisextenſis contecta lauat: quinetiã canali nondum repleto perſæpè᷑ adoleſcentes eas in alueum iniectas, in eandem aream inferunt& lauant. In capite hu-ius canalis etiam farina metallica lauatur, ſed maximè ea, in qua lapilli nigriinſunt, quo modo in canalem abiegnus ramus conuolutus imponitur, ſicutiquoc;, cum uenæ udæ pilis tunduntur, in magnos canales imponi ſolet. La-pilli autem maiuſculi, qui in ſuprema canalis parte reſident, ſeparatim lauan-tur in canali deuexo: ſeparatim in eodem mediocres, qui in media ſubſidũt:ſeparatim limus, cum minutulis lapillis miſtus, qui poſt ramum in infima canalis parte ſubſidit in area linteis extenſis contecta.
Caput canalis A. Fiſtula B. Canalis c. Tabella P.Canalis tranſuerſus E. Batillum F. Rutrum G.