R Oer
n—
LIBE
—
—
..
6 0—2 2858
,, e,.
1110
Atque tot ſunt iſtius generis lauandi rationes: torrendi uerò una potiſſi-mum uſitata, duæ cremandi: lapilli nigri ignis ardore torrentur:& quidemin fornace ſimillima furno. Torrentur autem ſi cæruleus color ipſis inſede-rit: uel pyrites,& lapis ex quo ferrũ conficitur, cum eis fuerint permiſti. Ete-nim cærulei non toſti plumbũ conſumunt: pyrites& alter lapis niſi in iſtiuſ-modi fornace in fumum euaneſcant, plumbum candidum, ex lapillis nigrisconfectum, maculoſum fit. Lapilli uerò inijciuntur uel in poſteriorem fornacis partem, uel in alterum eius latus: illo modo ligna ponuntur ante eos, hocpropè: ſic tamen ut nec; titiones neq; carbones in ipſos lapillos incidãt, auteos attingant. Accenſa ligna gubernantur rutabulo, quod ligneum eſt: lapilli modò agitantur raſtro bidenti, modò rurſus æquantur rutro: quorum u-trunque ferreum eſt. Minutuli autem lapilli minus quàm medio cres:atq; hirurſus minus quàm maiuſculi torreri debent. Quoniã uero, dum ſic torren-tur lapilli; non rarò quædam materia confluit, lapilli toſti iterum in canali deuexo lauandi ſunt. Eo enini modo materia quæ confluxit impetu aquæ de-
fertur in canalem tranſuerſum: ubi collecta molitur: ac rurſus ineiuſdem canalis area lauatur: qua ratione id quodmetallicum eſt ab eo, quod caretmetallo ſeparatur.
A