28 6 DE RE METALLICA
longum ſit tres palmos: in quod& bora. en muri, longum pedem, nam ter-gum muri fornicem habeat, imponatur fiſtula ferrea uel ænea, in qua naresfollium collocentur: ſed totus paries prior ideo non ſit altior quinq; pedi-bus, ut in fornacem commodeè uena conijci poſſit una cum his, quibus magiſtro ad eam excoquendam opus eſt: at utriuſque lateris paries altus exiſtatpedes ſex, poſterior ſeptem, craſſus palmos tres: quæq; fornacum intus la-ta ſit quinque palmos, longa ſex& digi tum. Latitudinem autem nunc meti-mur interuallo, quod eſt inter utriuſq; lateris parietes interiectum: longitu-dinem eo, quod eſt inter priorem parietem& poſteriorem. Suprema uerdcuiuſqʒ fornacis pars aliquãto plus ſe dilatet. Sint etiam muro aliquot oſtia:fi ſex fuerint fornaces, duo: unum inter ſecundam& tertiam fornacem, alterum inter quartam& quintam: ea lata ſint cubitum, alta pedes ſex ut exco-
ctores eis egredientes& regredientes offenſtunculam non accipiant. Quin-etiam ad dextrum latus primæ ſornacis oſtium eſſe neceſſe eſt, ſimiliter ad ſi-niſtrum ultimæ, ſi murus longius fuerit nec ne fuerit ductus. Longius uerstum ducitur, cum officina ſecundarum fornacum, aut aliud ædificium cumhac primarum fornacum officina cõiungitur, ſolumq; pariete ſeparatur. Ex-coctor autem& qui in prima fornace munus perficit,& qui in ultima, con-templaturus folles, aliud ue facturus, ad finẽ muri egreditur ſuo oſtio: quique uerò alius ſibi cum altero communi: uerùm fornaces iccirco inter ſedi-ſtant pedibus ſex, ut excoctores, eorumq; miniſtri uim caloris facilius ſuſti-nere poſſint. Quoniam uerò quæq; interius eſt lata quinq; palmos, alia abalia diſtat pedibus ſex, primæ fornacis dextro lateri eſt ſpacium quatuor pe-dum& trium palmorum, atq; tantundem ſiniſtro ultimæ, ſi ſex fuerint fornaces in una officina, neceſſe eſt ut murus longus ſit pedes duos& quinquaginta: nam interior tot fornacum latitudo efficit pedes ſeptem& ſemiſſem:interualla, quæ ſunt ab unius fornacis caua parte ad alterius fornacis partemcauam, pedes triginta: ſpacium alterius lateris primæ& ultimæ fornacis pedes nouem,& palmos duos, craſſitudo duorum murorum tranſuerſorũ pe-des quinq;: quarum menſurarum ſumma efficit pedes duos& quinquaginta. Tum extra unamquamq; fornacum ſit fouea quæ repleta puluere, de quopoſtea dicturus ſum, fiſtucatione ſpiſſetur: atq; eo modo fiat catinus, qui metallum ex fornace defluens excipiat.
Fornaces A. Catini B
Sub quoc