Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
391
JPEG-Download
 

LIBER NON VSD 49¹N 5 5 N 1 5 rquartus diſtet à tertio pedes nouem, tertius à ſecundo pedibus uno& uiginti atq; ſemipede:ã quo ſecũdo ad pedes duodecim tigna quatuor ſaxis ſub-ſtratis erigantur, alta pedes ſeptem& dimidium, lata& craſſa cubitum: quorum capita includãtur in formis immiſſæ trabis, latæ cubitũ, craſſæ pedem:quæ duobus pedibus& totidem palmis lõgior ſit ſpacio, quod eſt inter ſe-cundum& quintũ murum tranſuerſum, ut eius capita muris tranſuerſis ſu-perponi poſsint. Qudd ſi una trabs tam longa in promptu fuerit, in eiuslocũ ſubſtituantur duæ: quia uerò ea longitudo eſt,& tigna ſtatuta paribusdiſtinguenda ſunt interuallis, neceſſe eſt ut aliud ab alio& extimum utrũà muro tranſuerſo abſit pedes nouẽ, palmũ unũ, digitos duos,& duas digi-ti quintas. In hac trabe lõga& muro tertio ac quarto collocẽtur trabes duo-decim longæ pedes quatuor& uiginti, latæ pedem, craſſæ palmos tres: quæinter ſe diſtent pedibus tribus, palmo uno, digitis duobus: in quarum for-mis, qua locatæ ſunt in trabe longa, includantur capita totidem tignorũ ob-liquè erectorum in aduerſa illa, quæ recta ſuper ſecundum murum ſtatutaſunt. Attamen obliquorum capita ſtatutorum capita non attingant, ſed abeis pedes duos abſint, ut per eam partem camini patentem fornàces fumumemittant. Ne uerò obliqua incidant in recta partim caueatur bacillis ferreis,quę ex ſingulis ad ſingula eis oppoſita pertineant: partim tignis, quanquamraris, quæ item à nonnullis obliquis ad recta, quæ ex eorum regione ſunt,pertingant,& ipſis dent ſtabilitatem: quibus& obliquis, quà ſpectant tignarecta, tum affigantur crebri aſſerculi, craſsi circiter digitos duos, lati palmũ,ac inter ſe diſtantes palmũ, lutũ illinatur, ne cõcipiant ignẽ. At in trabiũ ſupradictarũ formis, quà quarto muro ſuperpoſitę ſunt, includantur inferioracapita totidẽ tignorũ obliquè erectorũ in priora obliqua: quorum capitibus ſic cõmittantur& copulẽtur, ut ex eis dilabi poſsint: quinetiã firmentur ſubſtructionibus, quæ fiant ex tignis tranſuerſis& obliquis. Atq; tignailla etiam ſuſtineant tectum. Hoc modo ſe habeat prior officinæ pars, in tresrurſus partes diſtributa: quarum prima, lata pedes duodecim, eſt ſub cami-no, qui conſtat ex duobus parietibus, recto& obliquotaltera, totidem pe-des lata, recipit uenam excoquendam, additam enta, carbones, aliaq; quibusopus eſt excoctoribus:tertia lata pedes nouem, continet duo conclauia pa-ribus interuallis, diſtincta, in quorum altero eſt fornacula, in altero conclu-ditur metallum in ſecũdis fornacibus excoquendũ. Itaq; neceſſe eſt huic offfcinæ eſſe præter quatuor muros longos ſeptem, qui inter illos ſint, tranſuerſos: quorum primus à ſuperiore capite primi muri longi perducatur ad ſuperius caput ſecundi muri longitſecundus ab hoc capite procedat ad caput tertij muri longi: tertius rurſus ab hoc capite tranſiens per medium ſpaciũ per-ueniat ad caput quarti muri longi. Quartus uerò ex inferiore capite primimuri longi ducatur ad inferius caput ſecundi muri longi: quintus ex hoc ca-pite ad caput tertij muri longi pertineat: ſextus rurſus ab hoc capite tendatad caput quarti muri longi: at ſeptimus ſpacium, quod eſt inter tertium&quartum murum longum, in duas partes diducat. aMuri longi quatuor: Primus A. Secundus B. Tertius c. Quartus D.Muri tranſuerſi ſeptem: Primus E. Secundus F. Tertius G. Quar-bs HH. Quintus 1. Sextus K. Septimus ſiue medius L.

B 2