Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
407
JPEG-Download
 

ILIBER NONVS. i 307num in foueam inijciat, eumq; terreno puluere conſpergat:mox uaſculo in-fundat aquam: ſcopis undiq; foueam uerrat: ijſdem eãdem aquam turbidamimpellens in focum fornacis ipſum etiam uerrat: deinde puluerem miſtum& madefactum in fornacem inijciat: iterumq; ſcalarum gradibus aſcendens

pilo in fornacem immiſſo puluerem tũdat, ut focus fiat ſolidus. Pilum autemteres ſit& longum palmos tres: inferius latum digitos quinq;, ſuperius tres& dimidium. Nam in metæ ſuperius reciſæ figuram formatum eſſe debet:Manubrium pili teres longum ſit pedes quinq; craſſum digitos duos& di-midiũ. Pilum præterea ſuperiore parte, qua in ipſo includitur manubriũ, cir-culo ferreo duos digitos lato cingatur. Sunt qui eius loco utuntur duobuspilis teretibus tam inferius quàm ſuperius latis digitos tres& dimidiũ: ſuntqui duabus ſpathis ligneis, ſed pila ſpathis præſtant. Simili modo in foue-am, quæ eſt extra fornacem, inijciat puluerem compoſitum& madefactum,eumq; pilo tundat: in quam ferè completam rurſus conijciat puluerem, atq;eum ſurſum uerſus fiſtulam æneam pilo protrudat, ut ad digitũ ſub eius orefocus decliuis deſcendat in foueam catini:poſsitq; metallum defluere. Iteretautem eadem uſq; dum fouea fuerit completa: quam mox curuata lamina ferrea, longa palmos duos& totidem digitos, lata tres digitos, ſuperius hebe-te, inferſus acuta excindat, ut catinus fiat rotundus& latus pedem, altus pal-mos duos, ſi centumpondium plumbi continere debet:ſin libras tantum ſe-ptuaginta, latus palmos tres, altus ęque ac prior palmos duos. Foueam ueròexciſam rurſus tundat pilo æneo terete, alto digitos quinque, lato totidem:cui ſit manubrium teres, curuatum, craſſum ſeſquidigitum: aut altero piloæneo, formato in figuram metæ ſuperius reciſæ: cui impoſitus ſit turbo in-ferius reciſus, ut media pili pars manu prehendi poſsit: quod altum ſit digi-tos ſex, inferiore parte latum digitos quinque, ſuperiore quatuor: alij eiusloco uſurpant ſpatham ligneam inferius latam palmos duos& dimidium,craſſam unum. Catino præparato redeat ad fornacem,& oris utrique late-ri ac ſuperiori eius parti lutum ſimplex illinat. In inferiorem uerò ponat lu-tum, quod inferius intinxit in puluerem à carbonibus reſolutum: quo ca-uere poterit ne lutum, foci puluerem ad ſe trahens, eum uitiet: tum in os fornacis imponat bacillum rectum& teres, longum dodrantem, craſſum di-gitos tres. Poſtea ad lutum apponat carbonem ita longum& latum, ut ostotum occludat. Quod ſi unus carbo tam magnus in promptu non fuerit,duos in eius locum ſupponat. Ore ſic obſtructo tot carbones, quot capit al-ueus bracteis ligneis contextus, inijciat in fornacem. Ne uerò carbo, quo occluſum eſt os fornacis, tunc excidat, eum magiſter manu teneat. Sint autemcarbones, qui in fornacem inijciuntur, mediocres: magni enim follium fla-um impediunt, ne per fornacis os exire poſsit in catinum, eumq; calefacere.Tum idem magiſter carboni ad os fornacis appoſito lutum illinat, atq; bacillum ex ipſo extrahat: ſicq; fornax eſt præparata. At miniſter rurſus tot car-bones maiores, quot aluei quatuor uel quinque capiunt, in fornacem inijci-at,& eam totam compleat carbonibus: paucos etiam carbones conijciat incatinum, atque ſuperinijciat prunas ut calefiat. Ne uerò ignis flamma per osfornacis ingreſſa carbones incendat, id ipſum luto oblinat, uel claudat ollæ

4 frag-