0
*
XR
2
****
*
LN
t
5
X
*
*
LIBER NONVs. 3 3¹¹attinet alijs aſsimile: quæ omnia iccirco tam longa bacilla habent ferrea, neignis ligneum manubrium comburat. Porrò cum iam ſtannum fuerit ex catino effuſum, tum præfectus rationibus,& præſes fodinę panes appendant.Magiſter uerò conto totum fornacis os perfringat: atque ex ea altero contouncinato& rutro ac raſtro quinquedẽti cadmias& carbones extrahat. Contus ille non diſsimilis ſit altero uncinato, ſed maior& latior. Rutri uerò ma-nubrium longum ſex pedes, ex dimidia parte ferreum exiſtat, ex dimidia li-gneum. Fornace autem refrigerata magiſter cadmias ad parietes adhuc ad-hærentes decutiat ſpatha quadrangula, longa digitos ſex, lata palmum, priore parte acuta: quæ teres manubrium habeat longum pedes quatuor, dimi-dia ex parte ferreum, ligneum ex dimidia. A tq; hæc prima uenarum exco-quendarum ratio eſt. Venæ autem auri& argenti diuites, quia plerunq; exinæqualibus partibus conſtant, quorum aliæ ocyus, aliæ tardius liquantur,tribus potiſsimum de cauſis non poſſunt alia ratione citius& commodiusexcoqui: quarum una eſt: quoties os fornacis oppilatum conto aperitur, to-ties excoctor poteſt conſiderare utrum uena nimis lente uel cito liqueſcat,an ſparſim feruens non cocat in unum: primo modo uena tardius excoqui-tur non ſine maiore impẽdio:altero metallum, cum recrementis permiſtum,ex fornace effluit in catinum, in quod recoquendum rurſus impenſa facien-da eſt: tertio metallum ignis ardore conſumitur. Nis uerò incommodis hæcremedia ſunt: ſi uena lente liqueſcit aut non coit, oportet aliquam portio-nem ad additamenti, quod uenam liquefacit, pondus adijcere: ſi nimis citoliqueſcit, aliquam de eo detrahere. Altera cauſa eſt: toties miſturã auri cumplumbo, uel argenti cum eodem, quod ſtannum nominatur, experiri poſ-ſumus, quoties ea ex fornace, conto aperta, effluxerit,& in catino reſederit:quod experimentum nos docet de miſtura auro uel argento ne ſit diuitioracta, cum os fornacis aut ſecundo recluditur aut tertio: an debilis& uiribuscarens nullum amplius aurum uel argentum ſorbuerit. Etenim ſi diuitior facta fuerit, aliqua plumbi portione ad eam adiecta uires eius refici debent:ſinon ex catino eſt effundenda utaliud plumbum recẽs imponi poſsit. Ter-tia cauſa de tribus eſt: quandoquidem fornacum os, cum uenæ cæteris ra-tionibus excoquuntur, ſemper patet, anteaquam auri uel argenti diuites,quæ eiuſmodi ſunt ut diutius repugnent& reſiſtant ignis ardori, calefiant& liquentur, additamenta facile liqueſcentia ex fornacibus effluunt. Sequi-tur igitur, ut aliqua talium uenarum pars aut comburatur aut cadmia com-miſceatur: quo modo interdum uenarum maſſulæ, prorſus non liquefactæ,in cadmia ſolent inueniri: contra cum eædem ore fornacis ad tempus clau-ſo excoquuntur, neceſſe eſt ipſas& additamenta ſimul coqui& permiſce-ri. Quan quam enim additamenta citius quàm uenæ liqueſcunt, tamen ea li-quefacta, quia ſunt in fornace concluſa, uenam quæ non facile liquatur, li-quæfaciunt& cum plumbo permiſcent. Id enim combibit aurum uel argentum non aliter ac plumbum candidum uel nigrum, in catino liquefactum,ſorbet aliud non liquefactum, cum in ipſum coniectum fuerit. Si uerò lique-actum non liquefacto ſuperfunditur, id, quia undiq; defluit, ſimiliter nonliquefacit. Ex his igitur omnibus ſequitur uenas auri uel argenti diuites
in forna