324 DE RE METALLICA
do collectus ſæpius excoqui non debet, ſed aut cum argento uiuo permiſceri& aqua tepida affuſa omnis ſpurcitia elui: quam rationem ſeptimo libroexplicaui: aut in aquam, quæ aurum ſecernit ab argento, conijci, quæ etiamipfa illud ſeparat à ſpurcitia. Cernimus enim aurũ in ampullam uitream delabi:ſed poſtquam omnis aqua ex puluere deſtillarit, is nõ raro fuluus in am-pullæ fundo reſidet: qui ſæpius oleo, ex fece uini ſicca confecto, madefactusſiccetur:& in catinum coniectus cum nitro factitio, quod chryſocollam no-minamus, uel halinitro& ſale excoquatur: aut idem puluis cõminutus in ar-gentum liquefactum, quod ipſum combibit, inijciatur: à quo rurſus id aquailla ualens ſeparet. Sed auri uenam excoquere oportet: uel extra fornacem incatino, uel in fornace: in illo paruã eius portionẽ, in hac grandem: etenim au-ri rudis, quicũq; color ei inſederit, cõminuti, ſulfuris, ſalis ſingulorum libr,æris triens, aride uini fecis quadrans tribus horis lento igni coqui debentincatino: deinde acriori ut liqueſcant: miſtura in argentum liquefactum inijci.Eiuſdem auri rudis cõminuti libra,& ſtibij, item cõminuti, ſelibra permiſce-antur:& in catinũ coniecta ſimul cũ ſcobis æris elimatæ, eis ſubiectæ, ſemincia coquantur uſq; dum liqueſcant: tum globulorũ plumbeort ſextans ini;ciatur in eũdem catinum. Quamprimũ uerò miſtura expirat odorem, ſcobferri elimata ad eam adijciatur: uel ſi ea in promptu non fuerit, eius ſquamutraq; enim frangit uires ſtibij. Quod cum ignis cõſumit nõ modo und cumeo, quæ ipſius ſtibij uis eſt, aliqua auri particula, ſed etiam argenti, ſi cum au-ro fuerit permiſtum, co nſumitur: maſſa ex catino fictili exempta& refrigemta in catino cinereo excoquatur, primo uſq; dum ſtibium exhalet:deindedonec plumbum ab eo ſeparetur. Eodem modo pyrites, qui aurum in ſe cont-net, cõminutus coquatur: ſed ipſe& ſtibium par pondus habere debentusrum ex eo multis alijs modis aurum confici poteſt. Nam cõminuti pars pesmiſcetur cum æris partibus ſex, ſulfuris parte una, ſalis parte dimidia, omnibusq; in ollam iniectis ſuperfunditur uinum, quod è fecibus uini liquidis. inampulla exco ctis, deſtillauit. Olla operculata& luto oblita in loco calido ieponitur, ut miſtura, uino madefacta, ſex dierum ſpacio ſiccetur: deinde tribus horis igni leni coquitur: tum cum plumbo miſta acriori. Po ſtremò cõi-citur in catinum cinereum,& aurum à plumbo ſeparatur. Aut ramenti ex pyrite alio ue lapide, ad quem aurũ adhæret, lotura collecti libra miſcetur cumſalis ſelibra, aridæ uini fecis ſelibra, recrementorum uitri triente, recremeniorum auri uel argenti ſextante, æris ſicilico. Catinus, in quem hæc coniechſunt, operculo tectus oblinitur luto,& imponitur in fornaculam quę modi-cis foraminibus flatu inſpiratur: atq; coquitur donec ipſa rubeſcat,& res in-iectæ commiſceantur: quod ipſis quatuor uel quinque horarum ſpacio ſo-let accidere. Miſtura refrigerata rurſus teritur in puluerem,& ad eam ſpu-mex argenti libra adijcitur, rurſusq; in altero catino coquitur uſq; ad eum fnem dum liqueſcat. Maſſa exempta& à recrementis purgata inijcitur in ctillum cinereum atq; aurum à plumbo ſeparatur. Aut puluis qui habet talsramenti metallici lotura collecti& præparati, ſalis, halinitri, aridæ uini fecis,recrementorum uitri ſingulorum libram, coquitur donec liqueſcat. Refrigeratus& comminutus lauatur: mox ad eum adijcitur argenti libra, ſcobis æ-
ris elimatæ triens, ſpumæ argenti ſextans:& iterum coquitur 2 dum* ique-