330 DE RE METALLICA
nam eos ad frontem propter catinos habere non poſſunt: quibus gradibusexcoctores aſcendentes lapillos in ipſas conijciant: cuiuſq; fornacis fundumnullo puluere, ex terra& carbonibus comminutis facto, paretur, ſed in ipſoofficinæ ſolo ſaxum arenarium non nimis durum locetur:& quidem paululum decliue: quod longum ſit pedes duos& dodrantem, latum totidem pe-des, craſſum pedes duos: quãto enim craſſius fuerit, tanto diutius in igni du-rat. Circum id quadrangula fornax alta ad pedes octo uel nouem futura extruatur ex latis àrenarijs ſaxis uel ex iſtis uilibus, quæ natura de diuerſa materia compoſuit: interius undiq; æquabiliter luto oblinatur, ut pars caua ſupe-rius fiat longa pedes duos, lata unum; deorſum uerò uerſus paulò minus&longa& lata: ſupra eam dus ſint parietes: inter quos fumus ex fornace aſcendat in ſolarij pauimentum, atq; tandem per anguſtũ tecti foramen eluctetur,Saxum autem arenarium iccirco in fundo fornacis decliue locetur, ut plum-bum ex lapillis conflatum per os fornacis in catinum defluere poſſit. Quo-niam uerò excoctoribus acri igni opus non eſt, nec neceſſe habent folliũ na-res in æneam uel ferream fiſtuſã imponere, ſed tantum in muri foramen, Aliatamen folles poſteriore parte altius collocentur, ut naribus flatum recta ue:ſus os fornacis expirent: ut uerò non acrem, nares latæ finttacrior enim ignisex lapillis nigris plumbum conflare non ſolet; ſed eos cõficere& in cineremmutare: prope gradus ſaxum ponatur excauatũ: in quod conijciantur lapilinigri excoquendi: quorum quoties tõt in fornacem excoctor inijciet, quotbatillum ferreũ capere poteſt, toties ſuperinijciat carboſies: qui omnes priusin uas coniecti,& aquis abluti ab arenis atq; lapillis, ſi qui ad eos adheęſerint,purgentur: ne ſimul cum lapillis nigris liqueſcentes os obſtruant,& plumbiliquidi ex fornace effluuium ſiſtant: os fornacis femper pateat: antè quodſtcatinus paulò ſemipede altior, longus dodrantes duos, latus unum. In eumluto oblitum ex ore influit plumbũ: ad cuius catini alterum latus ſit humilismurus: latior dodrante, longior pede, in quo puluis carbonum iaceat:ad al-terum, officinæ ſolum decliue, ut eo commodius recrementa defluere& de-trahi poſſint: quamprimùm autem plumbum ex ore fornacis in catinum de-fluere cœperit, excoctor partem pulueris à muro in eum detrahat, uta calidorecrementa ſeparentur: utq; eo cõtegatur, ne pars ipſius calore reſoluta cumfumo euolet. Si uerò poſt detracta recrementa puluis totum plumbum noncõteget, eius pluſculum rutro detrahat: idem faciat cum os catini, quod con-to recluſit ut plumbum in alterum catinum rotundũ, item luto oblitum, el-fluere poſſit, rurſus luto uel puro, uel cum puluere earbonum permiſto, ob-ſtruet. Habeat etiã excoctor in promptu ſcopas, quibus uerrat parietes, quiſunt ſupra fornacem: ad eos enim& ad ſolarij pauimentum aliqui minutulilapilli, ut excoctor diligens& experiens ſit partim cum fumo adhæreſcereſolent. Si quis uerò harum rerum non ſatis expertus, lapillos, qui plerunquttriplices ſunt, maiuſculi ſcilicet, mediocres, minutuli, ſimul excoxerit, domi-ni non exiguam plumbi iacturam facient: etenim antea quàm maiuſculi uemediocres liqueſcunt, minutuli uel exuruntur in fornace, uel ex eo euolan-tes non modò ad parietes adhæreſcunt, ſed etiam in ſolarij pàuimentum dcidunt: quos dominus officinæ, uenarum dominis ſuo quodam iure abripitqua de