Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
438
JPEG-Download
 

338 DE RE NETALLICAlaborẽ in hac re inſumpturus primò in catinũ cõijciat carbones, atq; ipſis i-tam ferri uenam comminutam& cum calce, aquis nondum reſtincta, permiſtam inſpergat, quantam batillum ferreum capit. Tum iterum ac ſæpius&carbones inijciat,& eis uenam inſpergat:& quidem uſq; dum aceruum dle-menter aſſurgentem conſtruat: quem tandem carbonibus incenſis igni, fol-lium, artificioſe in fiſtula collocatorum, flatu ad ardendum excitato, exco-quat: quod opus perficere poteſt modò horis octo, modò decem, nunc ue-ro duodecim. Ne autem ignis ardor ei faciem, ut ſolet, adurat, totam ileo tegat: cui tamen ſint foramina per quæ cernere& ſpirare poſsit: ad fornacemlit pertica, qua quoties res poſtulat, poſtulat autem cum folles nimis acremflatum inſpirant, uel ipſe uenam reliquam& carbones adijcit, aut recremen-ta detrahit, fores canalis, per quem aquæ defluunt in rotam, axem, qui follescomprimit, mouentem ſiſtat, uel uerſari permittat: quo ſane modo ferrũ confluit,& maſſa pendens duo tria ue centumpondia, pro ut uena ferri fueritdiues, poterit conficitmox magiſter uiam recrementorum conto aperiat: quæcum tota defluxerint, maſſam ferream refrigerari ſinat: poſtea ipſe& mini-ſtri trudibus ferreis commotam de fornace in terram deijciant: eamq; marculis ligneis, quibus manubria ſint tenuia: ſed quinq; pedes longa, percutianut& recrementa, quæ adhuc ad eam adhæreſcunt, decutiant, ac ipſam adu-nent ſimul& dilatent. Etenim ſi ſtatim incudi impoſitam percutiet magnusmalleus ferreus, ab axis, quem uerſat rota, dentibus ſublatus, diſsipeturiatta-men non multo poſt forcipibus ſublata.& eidem malleo ſubiecta acuto ferro in partes quatuor, uel quinq; uel ſex, prout magna fuerit aut parua, ſece-tur: ex quibus in altero camini foco recoctis,& rurſus incudi impoſitis fabtiformant maſſas quadrangulas, uomeres, canthos, ſed in primis bacilla:quo-rum quatuor, aut ſex, aut octo pendunt quintam centumpõdij partem: atq;ex his denuo uaria inſtrumenta confici ſolent. Ad quanq; autem mallei per-cuſsionem adoleſcens cochliari aquam in candens ferrum, quod formantſsbri, infundit: atqʒ hinc eſt quod percuſsiones tam magnum ſonum eduntutlonge ab officina audiatur. Maſſa autem de fornace, in qua ferri uena exco-quitur, deiecta in catino remanere ſolet ferrum durum,& quod diffculterducitur: ex quo confici poſſunt præferrata pilorũ capita,& duriſsima quęq;opera.

Focus A. Aceruus B. Via recrementorum c. Maſſa D.Marculi lignei B. Malleus T. Incus G.