Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
444
JPEG-Download
 

344 PE RE METALLICA

uiuo: id in lacunis, in quas ex uenis fibrisq; confluxit repertum colligatura-ceto ſaleq; purgetur: in linteum lino xylino contextũ, uel in alutam infundatur: per quam complicatam& compreſſam argentum uiuum penetrans pu-rum in ollam uel patinã ſubiectam delabitur. Vena uerò argenti uiui in ollisexcoquitur binis uel ſingulis: ſi in binis, ſuperiores figura non multum diſsimiles ſunt uitreis ampullis, in quas urinæ, medicis inſpectandæ, infundi ſo-lent: continuo tamen recta ſurſum uerſus anguſtiores: Inferiores uerò ſimi-les ſunt catillis, in quibus uiri uel mulieres caſeos cõficiunt: ſed utreq; utriſq;maiores. Inferiores uſq; ad margines in terra, uel arena, uel cinere defodereoportet, in ſuperiores uenam in particulas fractam inijcere, eaq; completasobturare muſco,& inuerſas in ora inferiorum imponere, qua coniungũturoblinire luto, ne argentum uiuum, quod in eas confugit, exhalet. Quãquamſunt qui, propterea quod defoſſæ ſint, nihil tale metuentes eas oblinunt

quiq; glorientur ſe non minus argenti uiui pondus conficere quàm eos quiipſas oblinunt: ueruntamen oblitæ luto ab exhalando magis tutæ ſunt: quoſane modo ſeptingenta ollarum paria in ſolo uel foco collocentur, et undi;

miſtura, quæ conſtat ex puluere terræ comminutæ,& à carbonibus reſolu-

to, circumfundantur, ut ex ea ſuperiores palmum modo extent: ad utrunquefoci latus ſaxa prius poſita ſint, eis; ſuperimpoſita tigna, quibus operarijlõ

ga ligna inijciant tranſuerſa. Etſi uerò ligna non attingunt ollas, acris tamen

ignis ardor eas calfaciens argètum uiuum caloris impatiens per muſcumin

ollas inferiores defluere cogit. Nam ſi uena excoquitur in ſuperioribus ol-

lis, de eis, quà datur 8 in inferiores: ſi contra in inferioribus, fertut

in ſuperiores uel in opercula, quæ ſimul uaſis cucurbitinis ollarum ſupe-

riorum locum obtinẽt. Sed ollæ, ne uitium faciant, ex optima argilla fingan-

tur:ſi enim uitium fecerint, argentum uiuum ex eis una cum fumo euolat

qui ſi magna dulcedine odoratum commouerit, idipſum cõſumi ſignificat

Quoniam uerò is dentes mobiles efficit, excoctores& cæteri aſtantes huius

mali admoniti terga obuertunt in uentos, qui fumum in contrariam partem

pellunt. Etenim officina circa frontem atque latera patere,& uentis expoſi-

ta eſſe debet: tales autẽ ollæ, ſi ex ære caldario factæ fuerint, in longũ tempus

in igni poterunt durare. Hæc ratio uenæ argenti uiui exco quendæ pluri-

mis eſt uſitata.

Focus ardens A. Ligna B. Focus non ardens in quoolle ſunt collocate c. Sax D. Ollarum ordines E-Ollæ ſuperiores x. Olleæ inſeriores.