Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
415
JPEG-Download
 

LIBER VND ECIMVs. 7 4¹5ſuperius habeant longitudinem parietis: illud ſtatuta ſuſtineat, hoc eis imponatur. Statuta quinq; numero altitudinem habeant eandem quam parietes:eorum media incluſa ſint in foraminibus inferioris& ſuperioris bacilli, exti-ma ex uno eodemq; bacillo, ex quo inferius& ſuperius facta:quodq; latumſit digitos duos, craſſum unũ. At paries prior quinq; habeat bacilla: inferius,quod item ſtatuta, ſed tria tantum, ſuſtineat: ſuperius, quod eis imponatur.Singulis autem parietibus bini ſint pedes, ad inferius bacillum utrinq; affi-xi, longi palmos duos, lati unum, craſsi digitum. Sed bracteæ ferreæ ad inte-riorem bacillorum partem filis ferreis alligẽtur,& lutum eis illinatur, ut diu-tius in igne durent,& incorruptæ permaneant. Sint præterea lateres ferreilongi palmos tres, lati unum, craſsi ſeſquidigitum. Superiore parte aliquan-tum caui, ut panes in eis ſtatui poſsint. Hi lateres in uas, in quo eſt terra cumaquis miſta. intincti ſupponantur tantũmodo panibus, qui fiunt ex ære cumplumbo in fornacibus permiſto: nam in eis plus argenti ineſt quàm in alijsqui conficiuntur ex ſpinis uel cadmijs, uel recrementis recoctis. Singulis ue-ro panibus bini lateres ſubijciantur, ut ignis in exaltatos maiorem uim con-ferre poſsit: eorum alter in dextra lamina, alter in ſiniſtra collocetur. Poſtre-md extra focum ſit catinus, latus pedem, altus palmos tres: is corruptus ſolo

luto, quod facile continet ſtannum, reficitur.

Soleæ A. Saxa quadrangula 8. Laninæ C. Paries prior p:Parietes qui ſunt lateribus E. Repagulum F. Pacilla anteceden-tia G. Catenula H. Bacillum uncinatum 1. Murus qui ab iniuriaignium tuetur tertium murum longum K. Tertius murus longus L. Pe-des parietum N. Lateres N. Panes O. Focus P. Catinus Q

MX 4 Sed