Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
425
JPEG-Download
 

LIBER VN DECINVS 425

Cum autem panes fathiſcentes fuerint torrefacti, magiſter forem eo, quodixi modo, ſubleuet: repagulum quoq; conto uncinato, i eius anſa incluſo,ex dextri muri foramine trahat in foramen ſiniſtri: atq; inde retractum repo-nat: tum contis uncinatis ipſe& magiſter extrahant panes fathiſcentibus oppoſitos:mox de lateribus detrahant panes fathiſcentes. Vncus autem quiſq;ſit altus palmos duos, latus totidem digitos, craſſus unum: eius manubriumferreum ſit longum pedes duos, ligneum undecim. Sunt etiam ipſis raſtri bidentes, quibus torrefacti panes extracti trahantur ad latus ſiniſtrum, ut forcipe prehendi poſſint: eorum dentes cuſpidati exiſtant, alti palmos duos, latitotidem digitos, craſſi unum. Eorundem manubrij pars ferrea ſit longa pe-dem, lignea pedes nouem. Panes torrefactos, à magiſtro& miniſtris focoexemptos, alij forcipibus prehendentes in lacum quadrangulum, aqua ferèplenum, inijciant: qui forceps longus ſit pedes duos& palmos tres. Eius manubrium utrunq; teres& digito craſſius, poſteriore parte ad latus rectd ex-tet palmum& digitos duos: utraq; chela priore parte lata ſit ſeſquidigitũ&acuta, poſteriore craſſa digitum, deinde paulatim tenuior. cum coeunt,pars caua ſit, lata palmos duos& totidẽ digitos. Panes autem torrefacti, quiſtillant ære, ſtatim in lacum inijciendi non ſunt: quod diſſiliant,& tonitru inſtar ſonitum reddant: idem panes rurſus ex lacu, duobus aſſerib. tranſuerſis,in quibus ſtent operarij, ſuperiniectis ipſi, forcipibus mox eximantur: quan-to enim citius ex eo fuerint exempti, tãto facilius ex ipſis æs, quod cinereumcolorem contraxit, decutitur. Poſtremò magiſter ſpatha lateres adhuc calentes de foco parumper leuet: ea longa ſit palmũ& digitos duos, inferius acu-ta,& lata palmum& digitum, ſuperius palmum: qua manubriũ uerſus fiat teres: cuius pars ferrea ſit, longa pedes duos, lignea ſeptem& ſemiſſem. 8

Foris ſablata A. Contus wncinatus B. Ruſtrumbidens c. Torceps b. Lacus B. i

N33 Quarto