440 DE RB MEP
qua parte mare ad littus ſtagnauerit,& ampla fuerit ac æquata campi planicies, in quã marini fluctus non infunduntur, ea uel tria, uel quatuor, uel quinque, uel ſex, incilia fiunt, lata pedes ſex, alta duodecim, longa ſexcentos: uellongiora, ſi planicies illa ſe extendit in longius ſpacium: eorum unum ab altero diſtat ad pedes ducentos. Rurſus inter ea fiunt tria incilia tranſuerſa: quinfoſſa principalis ſic agitur, ut aquas è ſtagno hauſtas, infundere poſſit in incilia, atq; hæc in ſalinas, quibus inter incilia planicies plena eſt. Salinæ autemſunt areæ ad modicam altitudinem depreſſæ: circa quas terræ, ex eis, cum deprimerentur, effoſſæ, uel cum purgarentur, extractæ, aggerantur: atq; etiaminter areas fiunt aggeres pedem alti: qui retinent aquas in eas immiſſas. Inci-lia habent ora, per quæ aquas primæ quæq; areæ recipiunt. Are quoq; ha-bent ora, per quæ aquæ rurſus ex alijs in alias permanant. Præcipitur autemlibramento, ut aquæ ex area in aream influere,& eam replere poſſint. His omnibus rectè& ordine factis, ſepto recluſo aperitur os ſtagni, quod aquasmarinas cũ aqua pluuia, uel fluuiali permiſtas continet: ac omnia incilia complentur. Deinde aperitur os primæ cuiuſq; areæ: quæ reliquas talibus aquisrepletthæ cum ſale, in quẽ denſantur, totas areas incruſtauerint, ipſæ denudab omnibus rebus terrenis purgantur: tum rurſus prima quæque area inciiproxima repletur iſtiuſmodi aquis: quæ relinquũtur, donec plurimis earumpartibus tenuibus, ardore ſolis in halitum conuerſis& diſſipatis aliquãtumcraſſeſcãt: mox aperto ore ex ea emittuntur in ſecundã: ubi cum certo temporis ſpacio mãſerint, eius quoq; os aperitur, ut in tertiam aream infſuãt:in quatandẽ totæ ſpiſſantur in ſalem. Areæ uerò iterũ atq; iterum, ſale exempto, marinis aquis complentur. Verũ ſal raſtris ligneis corraditur, batillis eijcitut.
Aare A. Sagnum B. Septum c. Incilia b.Salinæ k. RMuſtrum F. Patillum G.
At aqua