Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
483
JPEG-Download
 

S vBTERRAN EIS. 483

cui multæ& magnæ feneſtræ, quin in pede ipſius montis cellæ ſunt ſubter-raneæ cum equorũ item ſtabulis. Vtraq; arx hoc ænigma peperit uſitatumSaxonibus& Toringis,

Dic quibus in terris arx alto condita monte,

Mille ubi per tectum poſſunt errare bidentes. 8 5Hoenſteini etiam, quæ arx eſt Miſenæ trans Albim, equorum ſtabula in ſa-xo inciſa ſunt. Et Præneſtinæ foſſæ ſubterraneæ literis celebrantur, in qua-rum una Caius Marius obſeſſus, extinctusq; occidit. Græcas quoq; mulie-res, quæ meretricium quæſtum faciebant publice, in cellulis ſubterraneis habitaſſe ex comicorum ſcriptis apparet: à quibus xaπ πνττνοπ. nominãtur.Et ganeum S ye, quod eſſet in terra, dictum putat Terentij interpres.Tales etiam cellæ Romæ fuerunt,& frequentiores quidem ſub circo maxi-mo, qua pertinet ad naumachiã,& in uico Suburano,& Summæniano atq;Thuſco: quin Romæ ſubterraneæ Ditis aræ fuerunt,& ſubterraneum Conſi templum: ac antiquos dijs inferis effodiſſe ſcrobes ſubterraneas, nymphisantra legimus. In maritimis quoque Germaniæ quibuſdam urbibus, ſicutin Pruſsis Dantiſci,& in Saxonibus Lubeci, bona uulgi pars ſub terra habi-tat in teſtudinibus, ſuper quas exſtructæ ſunt magnificæ domus, quæ à do-minis incoluntur. Bodem modo cuniculus, uulpes, fiber, lutra, meles,& for-taſsis aliæ quædam beſtiæ ſubeunt cauernas, ſed egrediuntur ad paſtum ca-peſcendum etiam hyberno tempore. Ac cuniculus quidẽ multos fodit ſpe-cus,& in colles terrenos agit cuniculos: ex qua re nomen inuenit. Mane&ueſperi egreditur, reliquo tempore ferè latet. Aliquos autẽ ſpecus o perit puluere, ne deprehendantur. Sed eum uiuerra atq; parui quidam canes, quibuseſt ad inueſtigandũ ſagacitas narium, in ſpecus& cuniculos immiſsi, aut li-quor feruẽs in eoſdem infuſus, fugatum& exturbatum pellunt in retia, qui-bus capitur. Cuniculis autẽ unus eſt color: uel enim in cinereo fuſcus, uellepori nonnihil ſimilis, uel maculoſus: quomodo candidi nigris uel rutilismaculis ſtellantur. Vulpes uerò in primis ad fraudem callida, tam ipſafodit ſpecus, quàm ab alijs animantibus effoſſos occupat. Et melem d ſpecu prærepto, quia eius os ſtercoribus inquinat, fœtore abigit. Venatur lepores, cuniculos, mures, gallinas, aues, piſciculos. Doloſe aute agit omnia. Ete-nim ſæpe lepores& cuniculos, dum ſimulat ſe cum eis colludere uelle, capitincautos:muribus, ut feles, inſidiari ſolet:gallinas noctu, clam ingreſſa in ca-ſas, prehẽdit& aſportat: aues, dum inſidioſe ſe fingit mortuam, ad ipſam ad-uolantes, captas necat& deuorat: aquilæ impetũ ſupina iacens in terra pedi-bus arcet donec comprehenſam laniet. Cauda, quam huic animali magnã&uillis denſam natura donauit, à ripis in flumen demiſſa, piſciculos in eam in-natantes capit:& cum paululũ de ripa ſe ſubduxerit, illam conquaſſans piſciculos captos excutit in terram ac deuorat. Retrorſum etiam grandiendo adnidulum ueſparũ accedit, quòd ſibi ab earum aculeis metuatiac cauda in ni-dulum immiſſa, ueſpas excipit: mox his ipſis refertam extrahẽs proximo la-pidi, uel arbori, uel parieti, uel maceriæ illidit: omnibusq; ueſpis iſto modooppreſsis& interfectis nidulũ uaſtat atq; exinanit. Eadẽ cauda canẽ, eaminſectatur, hac& illac per ipſius rictũ ducta, eludit. At erinaceum, quòd ob

2 metum