Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
486
JPEG-Download
 

486 pf ANIMANTIB vs

auoce nomen hoc traxit. Cum his duabus cognationem habent noctuæſed differunt uoce, Nec enim ululant, uerum edunt ſonum, quem Ariſtophanes vc Ominauit. Earum quatuor ſunt genera. Vnum, cui pluma au-rium modo eminet: quod maximum eſt,& aſio uocatur. Alterũ eximij can-doris in gutture& uentre, alioqui candidis& luteis maculis alternis diſtin-ctum. Tertium paruũ, quo, ut etiam ſequenti, aucupes uenantur aues. Quar-tum minus illo: quod in rupibus ſaxisq; uerſatur. Hoc, ſicut& proximum,cinereis& candidis maculis uariat, item alternis. Nycticorax autem, hoceſt coruus nocturnus, niger eſt, ut alterius generis coruus, ſed eo plerunqueminor. At ueſpertilio, quæ ex ueſpere, quo euolat, nomen hoc duxit, mu-ri nonnihil ſimilis eſt, quare ſcitè ſcripſit Varro: Factus ſum ueſpertilio, neq;in muribus planè, neq; in uolucribus ſum. Alas enim habet& uolat, quod einon conuenit cum muribus: ſed animalia parit, non oua, in qua re cum uolu-crum natura non congruit,& fœtus uberibus admotos lacte nutrit, cum uolucres cibos conquirant undiq;, quos in os pullorum inſerant. Prętereaſuntei dentes, quibus carent uolucres. Caput autem ſimile habet muri uel cani:aures plerunq; duas, raro quatuor: dentes ſerratos: corpus obſcure fuluis pilis ueſtitum, roſtrum tamen nigrum, item aures: alas duas, quæ ut draconis& piſcis uolantis, non ex plumis conſtant, ſed ex membranis,& quidem ni-gris. In utraq; uerò ala habet digitum, cui eſt unguis, caudam latam,& ſicutalas, membranaceam, in qua duos pedes, quorum uterq; quinos habet digi-tos uncis unguibus armatos, quibus in parietibus& rimis cauernarum ad-hæreſcit. Aut enim pendet, aut uolat, aut iacet. Quia uerò pedes non otiun-tur ex corpore, ſed ex caudas, ei eſſe traditur coxẽdix una. Vocęm acutam utmus emittit, uerum ferè ut catellus latrat. Geminos, autem, ut Plinius uo-litat amplexa infantes, ſecumq; deportat. Cauda& alis affixa dies aliquot uiuit. Quinetiam Troglodytæ, qui in Africa habitant: interdiu: maxime uerdmeridie latent in ſuis ſpecubus.De primi generis animantibus, quæ noctu uel interdiu in terræ cauernisdeliteſcunt, dormiunt ue ſatis. Abeo ad ſecundi generis animantes, quę cer-to anni tempore, ut dixi, ſubterraneas cauernas ſuccedunt,& in eis graui ſo-mno preſſœ menſes aliquot, quaſi mortuæ ſine cibo conſumunt, ac uſque adfinem eum latent, dum tepore ueris humo excitatæ reuiuiſcunt,& remini-ſcuntur cibum, quem tanto tempore oblitæ erant ſumere. Tametſi ex his dequibus iam dixi, aliquæ ſunt etiam, ut omnis generis quædam beſtiæ ſunt,in harum numero, ut ſuo loco dicam. autẽ aut terrenę ſunt, aut uoluctes,aut aquatiles, aut earum uita in terra pariter& in humore: ſed tetrenas hicquoque primò perſequar. Itaque multæ quadrupedes hyemis aut& tatis tempore ſe in ſpecus condunt. Etenim mures Alpini autumno ſubeuntcauernas, in quibus æſtate cubare conſueuerunt. Nam in eis ex foœeno, ſtra-minibus, ſarmentis exſtruunt cubilia, in quibus totam hyemem uſc; aduererinaceorum inſtar conuoluti deliteſcunt& dormiunt. In una cauerna ple-runq; ſept em, aut nouem, aut undecim, aut tredecim. Mira uerò eis machi-natio& ſolertia cum fœnum ac reliqua iam congeſſerunt. Vnus enim 5mi ſtratus erectis pedibus omnibus iacet in dorſo, in quem, tanquã 190 1