498 DE ANINANTIB VS
rum motu, ſcribit Plinius, reliquo corpore occultato ſolicitat ad ſe auesalioqui in uiperæ figuram eſt formatus. Color ei ſqualidus: in frigidis tamen re-gionibus reperitur natrici ſimilis figura& colore: quanquam raro in his re-periri ſoleat. In Africa in arenis& orbitis uerſatur: alibi plerunque in ſxo-rum rimis, in quibus latet hyberno tempore. Ariſtoteles colubros etia The-banos tradit eſſe cornutos. Hæmorrhoos quoq; in ſaxorum rimis agit:ea ex profſuente ſanguine nomen inuenit: nam cum aliquem momorderit,prima nocte ſanguis erumpit ex auribus, ex naribus, ex ore und cum ſputo,ex ueſica cum lotio, ex uulneribus cum ſanie:gingiuæ præterea& caro quæeſt ſub unguibus, ſtillant ſanguine, ſi quem hæmorrhois fœmina momor-derit: eſt autem longa pedem, nõ multum craſſa:etenim paulatim in tenuemcaudam deſinit: colore aliàs cinereo, aliàs candente. Ex fronte eminent duocornicula, item corporea: oblique ac tardius ſerpit,& perinde ſtrepitac ſtarundines tranſeat. Huic figura ſimilis eſt ſepedon, ſed corniculis caret,&contrarie ſerpit: color ei ruber:ã putredine, quæ mox ſequitur eius morſum,nominatur. Porphyrus uerd, ut Ælianus tradit, palmi eſt magnitudine,capite candidiſsimo, reliqua purpureus, morſu innocuus, quippe qui denti-bus careat. Inuenitur in Indiæ locis uadoſis: captam cauda ſuſpenduntui-uentisq; ex ore defſuentem liquorem legunt in uaſculis æreis: alterum itemex iam defuncto liquorem nigrum ſimiliter in altero uaſe excipiunt:& hicquidem in eſculentis ſeu poculentis, cum grano ſeſami datus tabe lentauni-us, uel etiam duorum annorum ſpacio paulatim enecat:ille more cicutę ſta-tim abſumit. Acontias autem, quem Latini iaculum appellant, exarbo-rum ramis ſe iaculi inſtar uibrat in animal quod pręterierit: ex qua re nomenreperit: nec uerò ſolum deſuper ſe uibrat in animal, ſed humi poſitus, ſ fuc-rit laceſsitus, iaculi modo corpus intorquens eminus petit aduerſarium.Cenchris uerò, quam Nicander cenchrinen uocat, ex eo quòd crebtis ma
culis milij ſemini colore ſimilibus, ſit interſtincta, nomen inuenit, de quLucanus:
Quam ſemper recto lapſuruss limite cenchris
Pluribus ille notis Variatam tingitur aluum,
Qudm paruis tinctus maculis I hebanus ophites
Concolor exucſtis atque indiſcretus arenis.At baſiliſcus ex eo nominatur, quòd ita ueneno cæteris ſerpentibus pteſtet,ut rex purpura& inſignibus regijs ijs, in quos dominatur, antecellit. Caputei acutum,& color flauus. Cyrenaica, inquit Plinius, hunc generat prouin-cia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite ma-cula, ut quodam diademate inſignem: ſibilo omnes fugat ſerpentes: nec 1xu multiplici, ut reliquæ, corpus impellit, ſed celſus& erectus in medio in-cedens, necat frutices: non contactos modo, uerum& afflatos: exurit het-bas: rumpit ſaxa:talis uis malo eſt. Creditum quondam ex equo occiſo ha-ſta,& per eam ſubeunte ui, non equitem modo, ſed equum quoque abſum-ptum. Huic tali monſtro, ſæpe etenim enectum concupiuere reges uidere,muſtelarum uirus exitio eſt: adeo naturæ nihil placuit eſſe ſine pari. Inijciu
eas cauernis facile cognitis ſola tabe:necant illæ ſuo odore, moriuntut.