Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
2
JPEG-Download
 

2 5 DE RE NETALLIcA

tallicæ hos aliosque noſtros libros ſtudiosè diligenterq; legat, aut de qua-que re conſulat experientes metallicos, ſed paucos inueniet gnaros totiusartis. Etenim plerunque alius fodiendi rationem tenet: alius percepit ſcientiam lauandi, alius arte excoquendi confidit; alius diſciplinam terræ me-tiendæ occultat: alius artificiosè fabricatur machinas: alius denique iu--ris metallici peritus eſt. At nos ut inueniendorum& conficiendorum me-tallorum ſcientiam non perfecerimus, hominibus certè ſtudioſis ad eampercipiendam magnum afferemus adiumentum. Verùm accedamus ad in-ſtitutam rationem. avv M ſemper fuerit inter homines ſumma de metallis diſſenſio, quodQu eis præconium tribuerent, alij ea grauiter uituperarent, uiſum mihieſt, antequàm metallica præcepta tradam, ueritatis inueſtigandæ cauſa remipſam diligenter expendere. Ordiar autem ab utilitatis quæſtione, quæ duplex eſt, aut enim quæritur, utilis necne ſit ars metallica his qui uerſantur ineius ſtudio: aut reliquis hominibus utilis ne ſit, an inutilis. Qui metallicamcenſent inutilem eſſe his, qui ſuum ſtudium in ipſa collocant, aiunt primòuix centeſimum quemq; fodientem metalla, uel id genus alia, fructus ex eare capere. Sed metallicos, quia omnes ſuas opes certas& bene conſtitutascommittunt dubiæ& lubricæ fortunæ, plerunque ſpe falli, ſumptibusq;&iacturis exhauſtos amariſsimam tandem uitam,& miſerrimam degere. Verum iſti non uident quantum diſtet doctus& uſu peritus metallicus ab ar-tis ignaro atque imperito, hic ſine ullo delectu& diſcrimine fodit uenas, il-le eas experitur atque tentat: Sed quia inuenit uel nimis anguſtas& duras,uel laxas& putres, ex eo colligit ipſas utiliter fodi non poſſe: itaque foditſelectas tantum: quid igitur mirum? rerum metallicarum imperitum da-mnum facere? peritum uerò fructus ex foſsione capere uberrimos? Con-tingit idem agricolis. Nam qui terram arant, ſiccam pariter& denſam&macram, ei que mandant ſemina, tantam non faciunt meſſem, quantam hiqui ſolum pingue ac putre colunt,& in eo faciunt ſementem. Quum au-tem multò plures metallici ſint artis imperiti quàm periti, fit ut metallorumfoſſio perpaucis emolumento ſit, detrimentum afferat multis. Siquidemuulgus metallicorum, quod eſt cognitionis uenarum rude ignarumq;, nonrarò& operam& oleum perdit. Id enini magna ex parte ſolet accurreread metalla, quum uel propter magnum& graue ęs alienum, quo ſe obſtrinxit, mercaturam depoſuerit, uel laboris commutandi gratia reliquerit fal-cem& aratrum. Quamobrem ſi quando incidit in uenas metallorum alio-rumꝭ ue foſsilium fœcundas, id bona magis fortuna accidit, quàm aliquaſubtili animaduerſione. Quod autem metallica multos auxerit diuitijs exhiſtorijs intelligimus, etenim inter ſeriptores antiquos conſtat aliquot reſ-publicas florentes, nonnullos reges, plurimos homines priuatos ex metal--lis eorum ue ramentis diuites ale factos. Quam rem multis claris& illu-ſtribus exemplis uſus, in primo libro De ueteribus& nouis metallis inſcri-pto dilataui, atque explicaui, ex quibus exemplis apparet metallicam ſuiscultoribus eſſe utiliſsimam. Deinde ijdem reprehenſores dicunt metalli- quæſtum minimè eſſe ſtabilem, magnis que laudibus efferunt agricul-turam