Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
3
JPEG-Download
 

LIBER PRIM VS. 3

turam. Quàm autem uerè hoc dicant, non uideo: quum argentaria metallaFribergi ad annos iam quadringentos inexhaſta durent, plumbaria Goſe-lariæ ad ſexcentos, quorum utrunq; ex annaliũ monumentis conquiri po-teſt: Schemnicij uerꝭ& Cremnicij communia argenti& auri ad octingentos, quod antiquiſſima incolarum priuilegia loquuntur. Sed dicunt ſingu-larum fodinarum quæſtum ſtabilem non eſſe quaſi uerò metallicus uni fo-dinæ aut ſit, aut addictus eſſe debeat, ac multi communiter impenſas fa-cant in metalla: aut peritus artis non fodiat alterã uenam, ſi prioris fortunaeius uotis amplius reſponderit: attamen Shonbergij metalli, quod Fri-bergi eſt, quæſtus ſupra hominis ætatem ſtabilis permanſit. Verum mihinon eſt in animo derogare aliquid de dignitate agriculturæ, minusq; ſtabilem quæſtum metallicorum eſſe, non libenter modd, ſed etiam ſemper fatebor, quod uenæ tandem deſinant effundere metalla, quum agri in perpe-tuum efferre fruges ſoleant. Sed metallicorum quæſtus quo minus eſt ſta-bilis, ed eſt uberior; ut inita ratione quod ſtabilitati deeſt, ubertate reperia-tur æquari: Etenim fodinæ plumbariæ quæſtus annuus cum fructibus a-gri optimi comparatus, ipſis triplus aut minimum duplus eſt. Quot ergopartibus antecedit eiſdem fructibus quæſtus argentariæ uel aurarię uenæ?Quo circa uerè ac ſcitè Nenophon ſcripſit de Athenienſiũ argentarijs me-tallis. Eſt terra in qua, ſi ſementem feceris, non fundit fruges, ſi uerò eam fo-deris, multò plures alit, quam ſi fruges ferret. Habeant igitur ſibi agricolæuberes campos, colantq; colles fertiles frugum gratia: metallicis ualles te-nebricoſas relinquant,& montes ſteriles, ut ex ipſis eruant gemmas& me-talla, non precia modo frugum, ſed rerum omnium quæ uenduntur. Tumdicunt periculoſum eſſe metallica operam dare, quod metallorum foſſo-res interimantur modò ab aere peſtifero, quem ſpiritu ducunt, modò hau-rientes puluerẽ pulmones exulcerantẽ, macie extabeſcant: mod intereant,ruinis montiũ oppreſsi: nunc uerò de ſcalis in puteos delapſi brachia, cru-ra, ceruices frangant, nullum autem utilitatis fructum tanti æſtimari debe-re, ut propter eius magnitudinem ſalus hominis& uita adducatur in ma-ximum quodque pericuſum& extremum diſcrimen. Hæc quidem fateorperquàm grauia eſſe atque adeò plena terroris& periculi, ut ipſorum ui-tandorum cauſa cenſerem metalla fodienda non eſſe, ſi uel ſæpius in ea in-currerent metallorum foſſores, uel ab eis ſibi nulla ratione cauere poſſent.Qui enim non potior eſſet uiuendi ratio, quam uel uniuerſa poſsidendi, nedum metalla? quanquàm qui ſic perit, poſsidet quidem nulla, ſed ea relin-quit hæredi. Quum autem rard eiuſmodi accidant,& improuidis dunta-xat foſſoribus, metallicos non abſterrentã foſsione metallorum, ut nec àſuo artificio fabros materiarios abſterret unus aliquis ex ipſis, qui, quia in-cautè egit, ab alto ædificio delapſus animam efflauit. Iſta reſpondi ad ſin-gula quæ mihi obijcere ſolent hi, qui uociferantur rem metallicam ſuis cul-toribus eſſe inutilem, quum quòd ſumptus impendant ad incertum ca-ſum,B tum quòd ipſa commutabilis ſit& pernicioſa. Nunc uenio ad eos quieandem cæteris hominibus utilem non eſſe aiunt, quia ſcilicet metalla&

gemmæ,& reliqua foſsilium genera ipſis inutilia ſint. Quod contendunta 2 partim