—
4 5 5 DE RE METALLICA 8partim probare ar gumentis,& exemplis, partim conuitio à nobis extor-quere: utuntur autem primò his argumentis. Terra non occultat,& ab culis remouet ea quæ hominum generi utilia ſunt& neceſſaria, ſed ut benefi-ca benignaq; mater maxima largitate fundit ex ſeſe,& in aſpectum luceniq;profert herbas, legumina, fruges, fructus arborum: at foſsilia in profundopenitus abſtrudit, eruenda igitur non ſunt. Quia uerò ipſa eruunt hominesſcelerati, quos ut poetę loquuntur, ferrea iſta ætas pro gignit, Ouidius eamaudaciam meritò inſequitur his uerſibus.Nec tantùm ſegetes alimentaq́; debita diuesPoſcebatur humus, ſed itum eſt in uiſcera terræ,Quasq; recondiderat, Stygij sq; admouerat undis,Effodiuntur opes, irritamenta malorum.Iamq́; nocens ferrum ferroq; nocentius aurumProdlierat, prodit bellum. 3Alterum eorum argumentum eſt: Metalla nullum utilitatis fructum homini præbent, ea igitur ſcrutari non debemus. Quum enim homo conſtetex animo& corpore, neutrum eget foſsilibus: animi nanque paſtus ſuauiſ-ſimus eſt contemplatio naturæ, optimarum artium diſciplinarum que co-gnitio, perceptio uirtutum, in quibus optimis rebus ſi ſe exerceat ſatura-tus bonarum cognitionum epulis nullius rei deſiderio tenetur. Corporisuerò natura quamuis uictu ueſtituq; neceſſario contenta ſit, fruges tamenterræ atque diuerſi generis animantes, ipſi ſuppeditant mirabilem cibi&potionis copiam, qua cõmodiſsimè alitur, augeſcit, uitam ad multum tem-poris producit. Linum autem& lana multorumq;; animalium pelles cor-ori ueſtitum dant copioſum& parabilem ac minimè carum, delicatumuerd nec difficilem inuentu arborum lanugo, quod ſericum appellatur,&bombicis tele, ut nihil prorſus ipſi opus ſit metallis penitus in terra abdi-tis& maxima ex parte precioſis. Quare quod ab Euripide dictũ eſt, feruntprobari in omni doctorum hominum cœtu, atque id meritò ſemper in orehabuiſſe Socratem.Non opera ſunt argentea atq; purpuraVitæ hominum, ſed magis tragœdis uſui, NLaudant etiam hoc Timocreontis Rodij: Vtinam cæce Plute nec in terra,nec in mari, nec in continente appareres, ſed habitares in Tartaro& Acha-ronte, ex te enim omnia oriuntur mala quæ ſubeunt homines. Ad cœlumlaudibus extollunt uerſus Phocylidis.Aurum atq; argentum damno eſt mortalibus, aurumDux ſcelerum, uitæ peſtis, rerumq́; ruina,O utinam clades non delectabilis eſſes,Te propter fiunt raptus, homicidia, pugnæ,Fratribus infenſi fratres, natisq; parentes.Placet præterea eis illud Naumachij:Argentum puluis& aurum.Puluis arenoſo pelagi quicunq; lapilli NLittore quiq; iacent fluuiorum margine ſparſi..