*
6 DE RE METALLICA
retinere, quantum ſine labore ferre poſſent, reliquum de ſe abijcere. QuinAnacreon Teius uetus atque nobilis poeta quinque talenta, quibus à Po-lycrate donatus fuit, quum de ijs duas noctes ſolicitus fuiſſet, reddidit di-cens, non eſſe digna curis, quæ ſint ſuſcipienda de ipſis. No biles item 8 e-gregiè fortes imperatores fuerunt philoſophorum ſimiles auri argenti quedeſpicientia ac contemptione: ſiquidem Phocion Athenienſis, qui ſæpiusdux exercitus fuit, magnum auri pondus, ſibi dono miſſum ab AlexandroMacedonum rege, paruum duxit& contempſit,& M. Curius aurum, Fa-bricius Luſcinus argentum& æs referre Samnitibus iuſsit. Sed etiam reſ-publicę quædam aurum& argentum legibus& inſtitutis ab uſu& tracta-tione ſuorum ciuium excluſerunt. Etenim Lacedæmones decreto& diſci-plina Lycurgi diligenter inquirebant in ſuos ciues, ea poſsiderent nécne,poſſeſſor autem deprehenſus pœnas legibus et iudicio dedit:& oppidi adTigrim, quod Babytace nominabatur, incolæ atque habitatores aurum defocliebant in terra, ne quis eo uteretur,& Scytarchæ uſum auri argenti quecondemnabant, ut auaricia ſe abdicarent. Tum metalla conuicijs iactantur.Primd autem petulanter iſti maledicunt auro& argento, uocant᷑ que fune-ſtas& nefarias peſtes humani generis, nam ea qui poſsident maximo in periculo ſunt, quos deficiunt, poſſeſſoribus tendunt inſidias, quamobrem u-triſque ſæpenumero cauſa interitus& exitij fuerunt. Siquidem Polymne-ſtor rex Thracum, ut potiretur auro, interfecit Polydorum illuſtrem hoſpi-tem& filium Priami, ſoceri ſui& ueteris amici. Theſauros quoque auri ar-genti que ut raperet Pygmaleon Tyriorum rex ſororis maritum& ſacerdotem, nullam habens rationem neque affinitatis, neque religionis, obtruncauit. Auri gratia Eriphyle Amphiaraum maritum hoſti prodidit. LaſthenesOlynthum urbem Philipo Macedoni: Sp. Tarpei filia auro corrupta Sabinos in arcem Romanam accepit. C. Curio patriam auro uendidit Cæſari dictatori. At Æſculapio ſummo medico,& ut habitus eſt, Apollinis filio, au-rum interitus cauſa fuit. Similiter M. Craſſus cum auro Parthorum inhia-ret, profligatus unà cum filio& undecim legionibus, hoſti ludibrio fuit. Isenim aurum liquidum infundens in rictum interfecti dixit: Aurum ſitiſti,aurum bibe. Sed quid multis hiſtoriarum exemplis hic nobis opus eſt?quum uideamus diebus ferè ſingulis propter aurum argentumue fores ef-fringi, perfodi parietes, miſeros uiatores occidi, ab iſto rapaci& crudeli genere hominum nato ad furta, ad ſacrilegia, ad excurſiones& latrocinia, fu-res contra correptos ſuſpendi, ſacrilegos uiuos comburi, latronum artusrota confringi, bella quoque non exitioſa tantum ijs quibus inferuntur,ſedijs etiam qui ea faciunt, geri propter eadem. Quinetiam ea ipſa, dicunt,dant facultatem ad omne flagitium, uirginum ſcilicet corruptelas,& adul-teria,& inceſta, ſtupra denique quæ per uim offeruntur. Itaque Poetæ cumlingunt louem in aureum imbrem uerſum, atque illapſum in ſinum Da-naes, non aliud uolunt, quàm ipſum auro muniſſe ſibi tutam uiam, qua in-grederetur in turrim ad uitium faciendũ uirgini. Præterea auro& argentomultorum fides labefactatur, emuntur iudicia, infinita ſcelera eduntur. Et-enim ut Propertius inquit, R
Aurea