IIBER PRIM VS. 7Aurea nunc uerè ſunt ſecula, plurimus auro gVenit honos, auro conciliatur amor.Auro pulſa fides, auro uenalia iura,Aurum lex ſequitur, mox ſine lege pudor.i Et Diphilus,Auro puto nihil quicquàm potentius,Illo ſecantur, illo fiunt omnia.Optimus igitur quiſque iſta meritò ac iure contemnit,& pro nihilo du--cit. Illudq́; dicit ſenis Plautini: gOdi ego aurum, multa multis ſæpè ſuaſit perperàm.Ibi uerò etiam Poetæ acerbè,& contumeliosè inuehuntur in pecuniamkx auro& argento conflatam. Inprimis autem Iuuenalis:Quandoquidem inter nos ſanctiſsima diuitiarumMaieſtas,& ſi funeſta pecunia temploNondum habitas, nullas nummorum ereximus aras.Et in alio loco.
Prima peregrinos obſcœna pecunia moresIntulit,& turpi fregerunt ſecula luxuDiuitiæ molles.
Et plerique uehementer laudant rerum permutationem, qua ante reper-tam pecuniam quondam homines uſi ſunt,& nunc ſimplices quædam na-tiones utuntur. Deinde reliquis metallis grande conuitium faciunt, inpri-mis uerò ferro, quo nulla pernities maior hominum uitæ afferri potuit:etenim ex eo efficiuntur gladij, pila, haſtæ, conti, ſagittæ, quibus homi-nes uulnerantur,& cædes, latrocinia, bella fiunt, quæ res cum Plinio ſto--machum mouiſſet, ſcripſit: ferro utimur non cominus ſolùm, ſed etiam miſ--ſili uolucri que, nunc tormentis excuſſo, nunc lacertis, nunc uerd pennato,quam ſceleratiſsimam humani ingenij fraudem arbitror. Siquidem ut o-cyus mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennas que fer-ro dedimus. Veruntamen miſsile in unius corpore figitur: item ſagitta ſi-ue eam mittat arcus, ſiue ſcorpio, ſiue catapulta. At ferreus bombardæ glo-bus in aerem expreſſus, per multorum corpora ire poteſt,& nullum mar--mor ſaxum' ue obiectum tam durum eſt, ut ipſum ſuo ictu ſuaq; ui non per-fringat. Quocirca altiſsimas turres æquat ſolo,& muros firmiſsimos fin-dit, perrumpit, diſijcit: ut certè baliſtæ, quæ mittunt ſaxa,& arietes atq; aliaueterum tormenta, quæ murum percutiunt,& propugnacula deijciunt,cum bombardis comparata, non magnã uim habere uideantur. Quæ bombardæ, quia horribiles fundunt ſonos& fremitus, non ſecus ac ſi tonitruaeſſent: emittunt ex ſe flammas coruſcantes, ut fulgetra, ædificia quæq; affligunt, comminuunt, diſsipant, ignem euomunt,& incendium excitant, nonaliter atque fulminũ iactus: de noſtræ ætatis impijs hominibus dicereturrectius, quàm quondam de Salmoneo, fulmina eos eripuiſſe Ioui& à ma-nibus extorſiſſe, imò uerò hanc perniciem hominum ab inferis emiſſam in
terras, ut plures uno ictu concidentes ad ſe raperet orcus. Sed quoniama 4 bombar-