28 DE. RE METALLIcA
ſteret& repugnaret, uirgulam ferret ad terram: quod quum non fiat, neceſ-ſariò ſequitur tractationè eſſe cauſſam motionis uirgulæ. Id uerò hinc etiamperſpicuum eſt, quòd callidi iſti tractatores rectam uirgulam nõ capiunt, ſedfurcatam, atq; eam colurnam, aut aliquam aliam ita flexibilem, ut ſi ſic tene-tur in manibus, ut eam tenere ſolent, omni homini, quocunq; in loco ſtete-rit, in orbem uertatur: nec mirum ſi uirgula non uerſatur quum inertes eamtenent. Etenim cornua eius acriter comprimunt, aut leniter ſtringunt: hocautem ipſum uulgò metallicorum fidem facit, uirgula uenas inueniri, quòdeautentes caſu aliquas inueniunt, ſed ijdem multò ſæpius perdunt operam,& ut uenas inuenire poſſint, nihilominus in foſſis agendis defatigantur, q;aduerſæ partis metallici. Metallicus igitur, quia eum uirum bonum& gra-uem eſſe uolumus, uirgula incantata non utitur, quia rerum naturæ peritum& prudentem, furcatã intelligit ſibi uſui non eſſe, ſed ut ſuprd dixi, habet na-turalia uenarum ſigna, quæ obſeruat. Itaq; ea ſi natura uel caſus, aliquo in lo-co, ad fodiendũ apto, patefecit, ibi metallicus agit foſſas, ſi non oſtendit, cre-bris foſſionibus uſq; eo ſcrutatur locum, quoad uenam crudariam reperit.
Virgula* Foſſa 8.
DN
.
.
—
2
ee,
9,
Attamen uenam dilatatam rarò labor hominum aperit, ſed plerunq; uisali qua, interdum uerò uenæ profundæ puteus aut cuniculus. Venæ autemf 8 VVV