LIBER SBCVN DVS. 27hominis proprietas quædam ſingularis, quæ uim uenarum impedit atq; al-ligat:quia enim uis uenarum uerſat& uoluit uirgulam, non aliter ac magnesferrũ ad ſe allicit& trahit, eam occulta hominis proprietas debilitat& fran-git, nõ ſecus atq; alliũ magnetis uires infirmat& excludit: etenim allij ſuccomagnes oblitus ferrum ad ſe non trahit, nec idem trahit rubiginoſum. Quinetiam de tractatione uirgulæ nos admonent, ut digitos leniter non ſtringa-mus, neq; cõprimamus acriter: nam ſi leniter tangemus uirgulam, decidet inquiunt, anteaquã uis uenarum eam uerſet:ſin acriter conſtringemus, uis ma-nuum ui uenarum reſiſtet,& eam ſuperabit. Itaq;, ut ipſi cenſent, quinq; resſunt neceſſariæ ad hoc ut uirgula ſuum faciat offlein quarum prima eſt, uir-gulæ quantitas: uis enim uenarũ baculum nimis magnũ uoluere nequit: al-tera uirgulæ figura, nam niſi furcata fuerit, eadem uis eam uertere nõ poteſt:tertia uis uenarũ, quæ naturã uoluendi habet: quarta uirgulæ tractatio: quinta priuatio proprietatis occultæ. Ex iam dictis autem ſolent concludere hocmodo:ſi quòd uirgula omnibus non moueatur, in cauſſa eſt inepta eius tra-
ctatio, aut occulta hominis proprietas, quæ ui uenarũ repugnat& obſiſtit,
ut ſuprà diximus, qui uenas ipſa quærunt nõ neceſſe habent id cantionibusfacere, ſed ſatis eſt eos uirgulam aptè tractare poſſe,& occulta proprietate carere. Virgula igitur in inueniendis uenis uiro bono grauiq; uſui eſſe poteſt.Verum de ramis arborum contortis plura non dicunt iſti, ſed manent in ſententia. Cum autem hæc res controuerſa ſit& plena diſſenſionis inter metal-licos, eam ſuis ponderibus examinandã cenſeotuirgula diuina, qua incanta-tores ſcrutantur uenas, ut annulis etiam, ſpeculis, criſtallis, quamuis formafurcæ figurari poſſit, nihil tamen ad rem intereſt recta ſit an in aliam iguramformata:non enim ualet uirgulæ figura, ſed incantamenta carminũ, quæ mi-hi cõmemorare non licet, neq; libet. Veteres autem, non ea modo quę ad uictum& cultum attinent, uirgula diuina conquiſiuerunt, ſed rerum etiam formas uerterunt: etenim incantatores AÆgyptiorũ uirgas, ut Hebræorum lite-ræ narrant, in ſerpentes mutarunt:& apud Homerũ Minerua ſenem VIyſ-ſem uirgula diuina repentè in iuuenẽ conuertit, ac rurſus reſtituit in ſenium:Circe quoq; ſocios Vlyſſis mutat in beſtias, eisq; reddit hominis effigiem:quinetiam Mercurius uirga, quæ caduceus appellatur, uigilãtibus ſomnumdat, è ſomno excitat dormientes. Itaq; uirgula diuina primò ex incantatorũimpuris fontibus defluxiſſe uidetur in metalla:deinde cùm uiri boni abhor-rerent ab incantamentis carminum, eaq; reijcerent, uirgula à ſimplici metallicorum uulgò eſt retenta,& in quærendis uenis ueſtigia antiqui uſus remanſerunt. Quoniam uerò metallicorũ uirgulæ mouentur etiamſi eas incantarenon ſolent, alij dicunt, motionis earum cauſſam eſſe uim uenarum, alij tractationem, alij utramq;. Verùm quæ ui ad ſe attrahendi prædita ſunt, ea omniain orbem non torquent res, ſed eas ad ſe alliciunt, uerbi gratia: magnes fer-rum non uoluit, ſed id ad ſe trahit:& ſuccinũ attritu concalefactum non uertit paleas, ſed ſiripliciter eas ad ſe allicit: ſimiliter uis uenarũ, ſi eandem cummagnete aut ſuccino naturam haberet, uirgulam toties non uerſaret, ſed ſe-mel tantummodo ad ſpatium ſemicirculi uerſatam rectà ad ſe traheret,&. ni-ſi compreſſio hominis qui uirgulam teneret in manibus, ipſi uenarum 1 reſiS eret