Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
67
JPEG-Download
 

LIEER MART V SYM 67dam ſunt diulſæ: quo dq; autem par ſingulis diebus. quibus operarſj labo-rant alicuius partis, cuius procurationi pręficitur, fodinas ſolet inuiſere: quoſane modo plerunq; fit, ut quatuordecim dierum ſpacio inuiſat omnes. Contemplantur uerò& conſiderant ſingula& cum præſide cuiuſq; fodinœ de-liberant& conſultant de foſsionibus, de machinis, de ſubſtructionibus, de-que alijs omnibus. Paſſus etiam aliquot uenæ fodiendos interdum opera--

rijs una cum præſide fodinæ locant magno uel paruo precio, prout ſaxa du-ra mollia ue fuerint, itemq́; uenæ. Attamen ſi redemptoribus inſperata necopinata duricies occurſat, atq; iccirco difficilius& tardius perficiunt opus,

ipſis precium maius conſtituto pendunt: ſin mollities propter aquam labore ſuſcepto facilius& citius perfunguntur, aliquid de precio detrahunt. Præterea iurati ſi manifeſto negligentiam aut fraudem præſidis alicuius uel ope-rarij deprehendunt, eos primò de officijs& muneribus exequendis mo-nent, aut obiurgant. Deinde ſi diligentiores& meliores facti non fuerint,rem deferunt ad magiſtrum metallicorum, qui ſua autoritate fretus, eos or-bat officijs& muneribus, aut ſi flagitium commiſerint, in carcerem conijcit.Poſtremò magiſter metallicorum abſentibus iuratis, quia ei conſiliarij& adiutores dati ſunt, neque ius alicuius fodinæ confirmat, neque fodinas dime-titur, earum que terminos conſtituit: neque controuerſias de limitibus diri-mit: neque ius dicit: nec denique ullam accepti expenſiq; rationem audit.Iam ſcriba fodinarum fodinas ſingulas refert in codices, in unum nouas, in

alterum ueteres renouatas. Id autem hoc modo fit. Primò ſignat nomẽ eius,

qui petijt ius fodinæ: deinde quo die, qua ue hora id petierit: tum uenã,&locum in quo ſita fuerit: mox qua conditione ius ſit datum: poſtremò quo

die magiſter metallicorum eam confirmarit. Quinetiam ei, cui fodinæ ius eſt

confirmatũi, ſcheda hæc omnia in ſe cõtinens datur. Pręterea cuiuſqʒ fodinæcuius ius iam confirmatum fuit, dominos refert in alium codicem: item in a-lium intermiſsionem operarum, à magiſtro metallicorum alicui certis decauſsis conceſſam: in alium pecuniam, quam una fodina alteri ſuppeditat adexanclandas aquas, aut ad machinas fabricandas: in alium res à magiſtrometallicorum& iuratis iudicatas,& controuerſias ab eiſdem, ut honorarijs

arbitris, diremptas. Hæc autem omnia in codices refert ſingulis hebdoma-

dis die Mercurij. Quo d ſi ea die feriæ fuerint, idipſum proxima louis die fa-cit. At ſingulis Saturni diebus refert in alium codicem ſummam expenſi pręcedentis hebdomadæ, cuius rationem cuiuſque fodinæ præfectus reddi-dit: ſummam autem trimeſtris expenſi cuiuſque fodinæ præfecti ſuo tem-pore refert in ſingularem codicem: ſimiliter in alium dominorum proſcri-ptiones. Porrò ne quis crimen falſi poſsit committere, omnes illi codices inciſtam concluduntur duabus ſeris, quarum unius clauem ſcriba fodinarum

habet: alterius magiſter metallicgrum. Scriba uerò partium cuiuſq; fodinæ

dominos, quos ipſi prmus uenæ inuentor indicat, in codicem refert,& em-ptores partium ſemper in uenditorum loco reponit: qua ratione fit, ut interdum domini uiginti aut plures uenerint in alicuius partis poſſeſsionem: ni-ſi uerò uenditor præſens fuerit, uel literas ad ſcribam fodinarum miſerit ſuo ſigno, tum maximè prætoris eius oppidi, in quo habitat, obſignatas,alium in ipſius loco reponit. Si enim parum prouidus fuerit, ueterem do- minum

7