Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
68
JPEG-Download
 

86 DE RE METALTIIeAminim in inte grũ reſtituere eum leges 8 nouo autem ſcribit ſchedu-lam, atq; ita dat poſſeſſionis teſtimoniũ. Cum autẽ quater annuo ſpacio tri-meſtris expẽſi ratio redditur, nouos dominos indicat præfecto cuiuſq; fodiner, ur certior fiat, à quibus collectam exigere,& in quos fructus fodinæ di-ſtribuere debeat: quem ob laborem tantundẽ precij perſoluit ei fodinæ præfectus: de Ae e dicam. Cuiuſq; fodinæ non fœcundæ metallopræfectus ſymbola dominis ſcheda in foribus publici ędificij fixa indicit magna uel parua, prout magiſter metallicorũ& duumuiri iurati de his decreuerunt: quæ ſi quis menſis ſpacio non dederit, eum eximit è dominorũ nume:ro, eiusq́; partes reliquis dominis cõmunes facit. Itaq; quem præfectus fodi- ſymboli non ſoluti nomine notauerit, eundem ſcriba fodinarum ſcriptadeſignat, itemq; ſcriba partiũ. Verùm præfectus fodinæ ex ea penſione par-tim præſidi& operarijs ſoluit mercedem, partim res ad foſsionem neceſſasrias quàm minimo poteſt ſuo tempore coemit ferramenta ſcilicet clauos, Ii-gna, aſſeres, uaſa, funes ductarios, ſeuum. At præfecto fodinę metallo fœcun decumanus ſingulis hebdomadis tantam pecuniam dat, quanta ſatis eſtuel ad tribuendam mercedem laborũ operarijs, uel ad comparandas res, foſ-ſioni neceſſarias. Cuiuſq; præterea fodinæ præfectus, præſente eiuſdem præſide, ſingulis hebdomadis die Saturni magiſtro metallicorũ iuratisq; expenſi rationem reddit: accepti uerò ſiue pecunia fuerit à dominis contributa, ſi-ue à decumano accepta, ſimiliter trimeſtris expenſi eiſdem& præfecto mettallorum, ſcribæq; fodinarũ quater annuo tempore. Vt enim anni quatuoxſunt tempora, uer ſcilicet, æſtas, autumnus, hyems, ita accepti expenſiq; rationes ſunt quadripartitæ. Primo autem menſe cuiuſque partis ratio redditur,tum pecuniæ, quam præfectus proxima anni parte impendit in fodinã, tumfructus, quem ex eadem eodem tempore cepit: uerbi cauſſa, ratio quæ red-ditur initio ueris, eſt omnis accepti expenſi que ſingularum hyberni temporis hebdomadarum in tabulas relati à ſcriba fodinarum. Itaque præfectus fodinæ ſi pecuniam dominorum utiliter impendit in metallum, atque id fideliter curauit, omnes ei diligentis& boni uiri laudem tribuunt: ſi per rerum i-gnorantiam damnũ dedit, plerunq; orbatur munere: ſi ipſius incuria& ne-gligentia domini damnum fecerunt, id reſarciri magiſtratus ipſum cogit: ſideniq; fraudem aut furtum fecit, pecunia, uel uinculis, uel morte mulctatur.Quinetiam præfecti officium eſt& curare ut fodinæ præſes præſtò ſit ad initium& finem operarum, utq; utiliter fodiat uenas,& faciat ſubſtructionesneceſſarias; itemq; machinas& canales:& aliquid demere de mercede ope-rariorum, quos præſes 5 notauit. Deinde ſi fodina fuerit diuesmetalli, curat, ut eius caſa clauſa ſit hiſce diebus, quibus nihil laboris ſuſcipi-tur. Qudd ſi nobilis uena fuerit auri uel argenti, curat ut eam foſſores moxin ciſtam transferant ex puꝛeo uel cuniculo aut in conclaue proximi domicilij, in quo præſes habitat, ne improbis hominibus occaſio furandi detur: ſedeam procurationem habet cõmunem cum præſide: quæ uerò ſequitur, propria ipſius eſt. Cum uena excoquitur, coràm adeſt, uidetq; ut excoctio dili-3& utiliter fiat. Quòd ſi ex ea aurum uel argentum conflatur, quum inecundis fornacibus excoctum fuerit, eius pondus in tabulas refert, atqueid ipſum portat ad decumanum: qui ſimiliter eius pondus in tabulis ins

ſcribit