Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
393
JPEG-Download
 

LIBER NON s. 293

bulatum habet foramen& caudam. Foramen abeſt ab ea parte, ex qua tabu-latum attingit caput follis, pedem& tres palmos. ft uerò in medio tabula-ti longum digitos ſex, latum quatuortat eius operculum longum& latumeſt palmos duos& digitum, craſſum digitos tres, ex cuius poſteriore parteideo particula ſuperius exciſa eſt, ut manu teneri queat: item ex priore& la-teribus ſuperius, ut in tabellis latis palmum, craſsis dligitos tres ſimili modoexciſis, ſed inferius, uerſari poſsit. Nam operculum obductum claudit fora-men, reductum aperit: uerum excoctor foramẽ tunc paululum, ut flatus peripſum excat ex folle, aperit cùm in metu eſt propter coriũ, quod diſrumpi ſolet ubi follis uehementius& crebrius fuerit inflatus: claudit uerò idem cumcorio rupto flatus diſsipatur: ueruntamen alij ſuperius tabulatum bis, ter ueperforant: in quibus foraminibus rotundis, quę ipſi loco quadranguli fora-minis ſunt:turbines includ unt, eosq;, cum res poſtulauerit, rurſus extrahũt.Sed cauda lignum eſt longum palmos ſeptem, uel etiam longius, ut extarepoſsit: cuius dimidia pars lata palmos duos& craſſa palmũ cum ultima hu-ius tabulati parte conglutinatur& ad eam affigitur clauis ligneis, glutinooblitis: dimidia è tabulato extat& eminet teres atque craſſa digitos ſeptem.Cum cauda præterea& tabulato conglutinatur tabula longa pedes duos,lata totidem palmos, craſſa palmum: quinetiam cum eiuſdem tabulati parteinferiore conglutinatur altera tabula etiam longa pedes duos: quæ diſtat abultima tabulati parte tribus pal mis: atq; duæ tabulę propterea cum tabulato conglutinantur,& ad ipſum clauis ligneis glutino oblitis affiguntur, utuim diducendi& com primendi ſuſtinere poſsit. Inferius autem tabulatumæquè ac ſuperius conglutinatum eſt ex duabus tabulis abiegnis,& duabustabellis tiliaceis: æquè etiam latum& craſſum eſt, ſed longius cubitotetenimcapitis pars eſt, ut paulo poſt dicam. Habet hoc inferius tabulatum foramenſpiritale& annulum ferreum: foramen abeſt ab ultima eius parte circiter cu-bitum. Eſt uerò in medio latitudinis eiuſdem tabulati,longum pedem& la-tum tres palmos: quod æqualiter diuidit columella: quæ pars eſt tabulati exipſo non exciſa, ſimiliter longa palmum, ſed lata tertiam digiti partem. At foraminis operculum longũ eſt pedem& digitos tres, latum palmos tres& totidem digitos. Conſtat autẽ ex tabella ſubtili& pelle caprina eam tegẽte:cuius pars piloſa ſpectat terrã, ad ſuperiorẽ huius tabellæ partẽ minutis clauisferreis eſt affixa pars corij duplicati& lati palmum, tam longi quam lata eſttabella. Altera uerò corij pars, quæ poſt tabellam eſt, æquè ac tabulatum biseſt perforata: quæ duo foramina diſtant inter ſe digitis ſeptem: per ea pene-trans lorũ extra inferiorem tabulati partem con nectitur: ſicq; tabella cum ſuperiore tabulati parte copulata, de eo non decidit:atque hoc modo ſe habetoperculũ& foramen ſpiritale. Quod cum follis diducitur, aperiri ſolet, cumcomprimitur, claudi. Verùm annulus ferreus, paululum cõpreſſus, longuseſt palmos duos, latus palmum: qui poſt foramen ſpiritale circiter ſpaciumpedaneum ad inferiorẽ tabulati partem fibula ferrea affigitur. Diſtat uerò àpoſteriore follis parte ad palmos tres: in annulum iſtum per tranſuerſum ta-bulam, quæ follium ſedilis pars eſt, penetrãtem peſſulus ligneus adigitur; utinferius follis tabulatũ permaneat immobile: quanquã ſunt qui annulo reie-

3 cto