294 DE RE METALLICA
cto duabus cochleis ferreis, quaſi clauis quibuſdam, id ipſum ad tabulam at.figunt. At arcus uterq; inter duo tabulata collocatur,& æquè longus eſtacſuperius tabulatum: uterq; conficitur e quatuor tabellis tiliaceis, craſsis digitos tres: quarum duæ longæ poſteriore parte latæ ſunt digitos ſeptẽ, prioreduos& dimidiũ: tertia, quæ poſterior, eſt lata palmos duos:eius utrunq; ca-put, paulo craſsius digito, in formis tabellarum longarũ includitur, ibiq; pariter perforatum, ligneisq; clauis glutino oblitis& in foramina infixis, cumipſis tabellis longis coniungitur& conglutinatur; quinetiam utrunq; eiuscaput unã cũ tabellæ longę capite arcuatur: atq; ex eo nomen inuenit. Quarta autem tabella, quæ abeſt ad cubitum à capite follis, diſtendit duas longastabellas: cuius capitula, in formis tabellarum longarum incluſa, cum eis con-iunguntur& conglutinantur:longa uerò eſt, exceptis capitulis, pedem, lataalmum& digitos duos. Sunt præterea aliæ duę paruulæ tabellæ cum capite follis& inferiore tabulato conglutinatæ,& ad eadẽ clauis ligneis, glutinoetiam oblitis, affixæ, quæ longæ ſunt palmos tres& digitos duos, altæ pal-mum, craſſæ digitum: earum dimidia pars paululum reſecta eſt. Hæ tabellecapita longarum tabellarum arcent à foramine capitis follis, quæ ni eſſent,
eadem capita tanto& tam crebro motu intro compulſa frangerentur. Co-
rium autem eſt bubulum uel equinum: ſed bubulum longe multũq; ptæſtatequino: utrunq; uerdò, duo enim ſunt, poſteriore follis parte, qua coniunguntur, latum eſt pedes tres& dimidium:ſed ad utrũq; tabulatum,& ad uitarcum longo loro ſingulis ſubiecto affigũtur ferreis clauis cornutis, qui lon
*
e quinq;:eorum autem cornu utrũqʒ longum eſt digitos duos
dimidium, latum ſemidigitum. Verùm ad tabulata tam crebris clauis aiguntur coria, ut unius claui cornu alterius cornu ferè attingat: ſed adarcusdiſsimiliter. Nam ad poſteriorem arcus tabellam tantummodo duobus d-uis affiguntur: ad longam utranq; quatuor: quo ſane modo fit, ut ad unumarcum decem clauis affigantur: atq; totidem ad alterũ: quinetiam interdum,cum excoctor metum habet ne uehemens motus follis ab arcubus coriumdiuellat ac diſtrahat, extra id ad longas eorum tabellas alterius generis clauis affigit tabellas abiegnas: quales ad poſteriores arcuũ tabellas affigerenõpoteſt, quod paululũ ſint arcuatæ. Quidam corium ad tabulata& arcus cla-uis ferreis non affigunt, ſed cochleis ferreis, in tabellas corio ſuperpoſitas ſi-mul adactis. Etſi uerò hæc corij affigendi ratio minus quàm altera eſt uſita-ta; tamen dubium non eſt, quin ei cõmoditate antecellat. Poſtremò follis ca-put, æquè ac reliquum eius corpus, conſtat ex duobus tabulatis,& prætereaex nare. Superius tabulatum longum eſt cubitum, craſſum, ſeſquipalmum:at inferius pars eſt inferioris totius corporis tabulati: ſimiliter uerò atq; ſuperius longum, ſed craſſum palmum& digitum: ex quibus duobus conglutinatis efficitur caput, in quo perforato naris includitur: ſed caput poſterioreparte, ex qua reliquum corpus attingit, latum eſt cubitum. Cum uerò pro:ceſſerit ad tres palmos, anguſtius factum eſt digitis duobus: poſtea tantumreſecatur, ut priore parte fiat teres& craſſum palmos duos ac totidem digi-tos: ubi circulo ferreo, tres digitos lato, cingitur. Naris autem eſt fiſtula e
bractea ferrea lacta:cuius prior pars caua, digitos tres lata eſt: poſterior, 5