Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
455
JPEG-Download
 

LIBER DF CIMVs. 355

ces ardentes coniectus facile igni liqueſcit tertij generis duas, Kruginis, ſti-bij, ſcobis ferri elimatæ, amianti ſingulorum ſelibram, aquę fontanę libram& ſextantem. Atramentum autem ſutorium, ex quo aquę con fici ſolent,omne prius reſoluatur in puluerem hoc modo. Ipſum inij ciatur in catinũ fi-ctilem interius ſpuma argenti obductum,& coquatur donec liqueſcat: tumfilo ęreo agitetur: poſtea refrigeratum teratur in puluerem: eodem modo halinitrum ui ignis liquatum& refrigeratum conteratur in puluerem: quin alumen: quod tamen quidam bracteæ ferreę impoſitum urunt, ac in pulueremreſoluunt. Quanquam autem omnes illę aquę auri etiam ramentum uel pul-uerem ſeparant à ſpurcitia, tamen ſunt quędam compoſitiones, quę ſingula-rem uim habent:earum prima conſtat ex ęruginis libra, atramenti ſutorij dodrãte. Ad ſingulas uerò libras affunditur aquę fontanę uel fluuialis ſextans:de qua re ad omnes compoſitiones pertinente, ſemel dixiſſe ſatis eſt. Alteracompoſitio conficitur ex auripigmenti facticij, atramenti ſutorij, calcis, alu-minis, cineris qua lanarum infectores utuntur ſingulorũ libra, ęruginis qua-drante, ſtibij ſeſcuncia. Tertia ex atramenti ſutorij libris tribus, halinitri una,amianti ſelibra, lateris cocti item ſelibra. Quarta ex halinitri libra, aluminisitem libra, ſalis ammoniaci ſelibra. Fornax autem, in qua ualens aqua confi-citur, latericia ſit& quadrangula, longa quidem& lata pedes duos, alta to-tidem pedes& ſemiſſem præterea. Laminis uerò ferreis, quas ſuſtineant ba-cilla ferrea, tegatur. laminæ ſuperius luto obductæ in medio eorum lo-co habeant tantum foramen rotundum, quantum capere poſsit catinum fi-ctilem, in quo ampulla uitrea collocatur:& ab utroq; eius foraminis laterebina foramina ſpiritalia, quæ parua ſint& ſimiliter rotunda: infima forna-cis pars, ubi ad altitudinem palmi aſſurrexit, rurſus laminas habeat ferreas,quas item bacilla ferrea ſuſtineant, ut ipſæ laminæ carbones ardentes: poſt afronte media habeat os, ignis in fornacem inijciendi cauſa factum, altumatque latum ſemipedem, atque ſuperius rotundum: ſub quo ſit os ſpiritale.In catinum autem fictilem, in foramen collocatum, inijciatur arena pura: cu-ius altitudo ſit ad digitum tranſuerſum: in quam ampulla uitrea imponaturtam altè quàm eſt obducta luto. Etenim eius parti paulo plus quàm quar-,& quidem infimæ lutum ferè liquidum octies aut decies uix cultelli craſ-ſitudine illinitur,& toties rurſus exiccatur, ut eius luti craſsitudo ſit ad polli-cem tranſuerſum: eiuſmodi lutum cum pilis& lino xylino, uel floccis a panno abraſis,& ſale, ne rimis fatiſcat, permiſtum ſit,& bacillo ferreo ſæpius uerberatum. Tam autem multę res, ex quibus compoſitio conſtat, in ampullamnon concludantur ut prorſus plena fiat, ne non excoctæ ferantur ad oper-culum: id item uitreum cum ampulla linteolis, farina triticea, oui albumine& aqua madefacta, illitis arctiſsime coniungatur:& ea parte eis lutum, quodcareat ſale, illinatur. Simili modo naris operculi cum altera ampulla uitrea,quæ aquam, qua ipſa ſtillat, recipit, linteolis coniun gatur,& ea parte lutoobducatur. Attamen admodum tenuis clauus ferreus, uel cuneolus ligne-us, paulo craſsior acu, inter utramque ligatur, ut quoties ad hanc deſtil-landi rationem artifici opus fuerit aura, extrahi poſsit. Ea uerò opus eſtcum halitus ualentiſsimi nimis feruntur ad ſuperiora. Quatuor etiam fora-

4/N mina