Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
456
JPEG-Download
 

356 DE RE METALLIeA

mina ſpiritalia, quæ ſuperius, ut dixi, eſſe debent, ad latera magni foraminis,in quo ampulla collocatur, luto occludantur. His autem omnibus ritè factisres in ampullam coniectæ uſq; ed carbonibus ardentibus paulatim coquantur, dum ipſæ uaporem exhalare cœperint,& ampulla ſudore manare uideatur. Sed cùm iam ea propter humorem ſublatum rubeſcit,& operculi narisaqua ſtillat, ſummam operam dare oportet, ne una gutta cadat citius quam

uinqʒ horologij momenta præterierint, ſeu potius tot ſoni, cum eius tinti-nabulum pulſatur, auditi fuerint, tardius quaàm decem: etenim ſi citius ceciderit; uitra rumpuntur:ſi tardius, ſuſceptum munus certo, definitoq; tempore,hoc eſt quatuor& uiginti horarum ſpacio, non perficitur: quorum alterumne flat, carbones partim ferramento uulſellæ ſimili extrahãtur: alterum ut fieri poſsit: paruula& arida ligna querna carbonibus ſupraponantur:atq; resin ampullam coniectæ acriori igni coquantur: ſuperioribus etiam foramini-bus ſpiritalibus, ſi res poſtulauerit, recluſis. Quamprimum autem deſtilauerint guttæ ampulla uitrea, quæ eas recipit, linteo aquis madefacto tegaturuihalitus ualentiſsimos, qui ſurſum feruntur, repercutiat: ſed cum rebus exo:ctis ampulla, in quam coniectæ fuerunt, humore albeſcit, acriori igni coqus-tur, uſq; dum omnes guttæ deſtillauerint: poſteaquã fornax refrigerata ſuesrit, aqua coletur& infundatur in paruam uitream am pullam:atq; in eandeminijciatur dimidia argenti drachma: quod diſſolutum aquam turbidam effcit liquidam: quæ in ampullam, omnem reliquam aquam continentem, in-fundatur:& quamprimum feces in fundo reſederint, aquis effuſis auferãunaquæ uerò ad uſum reſeruentur. 0

Fornax A. Eius foramen rotundum 8. Foramina ſpiritaliac. Os fornacis D. Os ſpiritale ſub eo E. Catinus F.Ampullsa G. Operculum H. Eius naris 1. Altera am-pulla K. Corbis in qus hæc, ne frangatur, collocari ſolet L.