S VBTERRAN EIS. 491
Atq; ob hanc cauſam& uarietatẽ pelles eius ſunt precioſæ. Multa frumentigrana in ſpecũ cõgerit,&utrinq; dentibus, malas enim am plas hab et atq; la-xas, mãdit. Quare noſtri hominẽ uoracem huius animãtis nomine appellat,tanquam ſciurus prioribus pedibus tum aures& os demulcet, tum cibũ ſu-mit: inq; eos erectus, poſterioribus& clunibus inſiſtẽs edit. Ager Toringiæeorum animalium plenus ob copiam& bonitatẽ frumẽti, neq; Miſenæ eo-rum expers eſt: nam in tractu Pegano& Lipſiano reperiũtur. Criceto mi-nor eſt uormela,& magis uaria. Etenim præter uentrem, qui item niger eſt,totum corpus albis, ſubluteis, rutilis, obſcure fuluis maculis decoratur. Cau-da etiam, quæ longa ſeſquipalmum, habet pilos cinereos cum candidis per-miſtos, ſed extrema parte nigros. Hactenus dixi de muriũ& muſtelarumac cognatorum animaliũ generibus, quorũ maxima pars ſuccedit cauernasſubterraneas: nunc de hiſtrice dicam, qui item in ſpecus ſecedit, ſed æſtiuis,ut Albertus ſcribit, menſibus: idq; facit contra morem cæterarum animanti-um. Bum Græci quidam dνννiαν]⁰/ u cant, quòd& ſimilitudinem geratſpeciemq; porci bimeſtris,& ſpinis erinacei inſtar hirſutus ſit: attamen caputhabet leporino ſimilius: aures humanis, pedes urſinis. Iuba ei eſt ſuperioreparte erecta& priore cana, tubercula cutis, quæ ex utraq; oris parte ſunt, ſe-tas longas& nigras continent ex eis natas: quin reliquæ etiam ſetæ ſunt ni-græ. Primæ ſpinæ à medio oriũtur dorſo& à lateribus, ſed longiſsimæ à la-teribus, ſed potiſsimum à ſuperiore eorũ parte. Quæ ſingulæ partim nigræ,partim candidę ſunt: longæ duos, uel tres, uel quatuor palmo 8, quas, ſi quando libitum fuerit, ut pauo caudam erigit, ingreſſurus in caueam demittit:ir-ritatus iracundia cum cutem intendit, miſsiles in ora urgentium canum infi-git, aut tanto impetu iaculatur ut in ligno figat. Dentes, ut lepus, quatuor habet longos, duos ſuperiore parte,& duos inferiore. Noctu uigilat, interdiudormit. Veſcitur pane cõminuto, pomis, pyris, rapis, paſtinacis, bibit aqua,ſed cupide uinum dilutum. Hoc animal gignit India& Africa, unde ad nosnuper allatum eſt. Vrſi præterea ſe hyemis tempore in ſpecuum latebras,quas locus ipſis ſuppeditat, conijciunt: quòd ſi nullas ſuppeditet, eas priori-bus pedibus pro manibus uſi, faciunt ex ramis& fruticibus congeſtis& itaconſtructis ut non recipiant imbres, in quę latibula ſupini irrepunt. Timentenim de ſuis ueſtigijs, quod in ſolo impreſſa eos uenatoribus prodant. Ma-res autem quadraginta dies, fœminę quatuor menſes ſe occultant latebris:quo tempore candidam informemq; carnem& pariunt,& lambentes ſen-ſim in propriam formant ſiguram: quod non ignorauit Ouidius qui canit:
Nec catulus parti, quem reddidit urſa recenti,
Sed male ciua caro oſt:lambendo mater in artus
Fingit, ein formam, quantum capit, ipſa reducit.Abditi primum iacent& arctius dormiunt ad dies quatuordecim, multũq;tam graui ſomno fiunt pingues: deinde reſident,& priores pedes ſugentesuitam ducunt. Ex latibulis uerò rurſus prodeunt uere: mares ualde pin-gues, fœeminæ non item, quod pepererint eo tempore, aluum aſtrictam ſol-uunt aro herba deuorata. Etſi uerò urſi ſunt auidiſsimi cœ dis, tamen urſæ inhomines ſi proſtrauerint ſe,& os ad terram uerterint, ac aerem ſpiritu non
. N duxerint