Buch 
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Entstehung
Seite
492
JPEG-Download
 

492 DE ANIMANTIBVS

duxerint, nullam adhibẽt ſęuitiam: ſed eos tantũmodo odorantes, tanquammortuos, quos odiſſe exiſtimantur, relinquunt: urſi autẽ hominibus noſtrisnoti ſunt:multos enim regiones frigidæ gignunt,& quidem fuſcos aut ni-ros: quorum duo ſunt genera, magni& parui: hi facilius arbores ſcandunt,8. in tantam magnitudinem, in quantam illi, nunquam creſcunt. Vtriq; co-medunt carnes, mel, fructus arborũ, herbas. Myſia uerò albos urſos gignit,qui piſces, ut lutra& fiber, capiunt. Latet etiã in terra hybernis menſibuslacerta: quanquam fuerunt qui negarent eam ſemeſtrem uitam excedere: re-liquis autẽ anni tẽporibus, plerunq; in rubetis& ſpinetis ſolet uerſatiei quadrupedi lingua bifida& piloſa: pedes humiles: uerno tẽpore uiridis color:æſtiuo nonnihil pallidus. Latet lacerta Chalcidica, ex ærei coloris lineis,quibus tergum eius diſtin guitur, nominata. Eadem ſeps uocatur, quod uul-nus, ſi quem momorderit, putreſcat,& ſanie male olente ſoleat manare: d la-certa uiridi corporis figura differt, ſed colore tantum. Latet lacertaa-quatilis, cuius uita eſt in aqua& in terra, ſed crebrius in aqua. Gignitur in la-cunis opacis, quæ in pingui ſolo ſunt,& in quibuſdam mœniũ foſsis, Pariseſt,& hanc pręterea habet ab alijs lacertis in colore diſsimilitudinem, ꝙipſauel cinerea ſit, uel in cinereo fuſca. Teſtudinis aut ſalamandræ inſtar tardiusin greditur. Irritata ſi exarſerit, elata,& quodammodo inflata, rectis pedibusinſiſtit,& terribilis oris hiatu acriter oculis intuetur à quo fueritſaceßita:manatq; ſenſim lacteo& uiroſo ſudore uſq; dum tota fiat candida. Impoſitaſali caudam mouet ac effugere conatur: nam eum quia ualde mordet po-teſt ferre:ſtatimq; moritur: cum alio qui uerberata diu uiuat. Latetchamę-leon, in India& Africa natus: cuius, ut Ariſtoteles ſeribit, corpus in lacerte fguram eſt formatũ. Eius uerò, ut piſcium,& latera deorſum ducta& directacum uentre iungũtur,& ſpina lateribus imminet. Facies ſimillima ſimig quãCebũ uocant. Cauda prælonga, que in tenue deſinit,& lori modo permul-tis implicatur orbibus. Quum ſteterit, altius quàm lacerta abſcedit a terra.Crura non aliter ac lacerta inflectit: ſinguli eius pedes diuiſi ſunt in binas partes: quæ talem inter ſe habent ſitum, qualem pollex ad reliquam manus pattem ei oppoſitam. Quin etiam ipſæ partes ſingulæ paululum in digitosquoſdam diuiſæ ſunt: priorum quidem pedum interiores tripartito exteriores bipartito:poſteriorũ uerò interiores bipartito, exteriores tripartito. Di-giti pręterea unguiculos habent ſimiles unguibus animantium, quibus ſuntadunci. Totum corpus crocodili inſtar aſperum. Oculi in receſſu cauo poſi-ti præ randes, rotundi, obducti cute ſimili reliqui corporis cutitin quorummedio exigua relicta eſt regio, qua uidet: eam nũquam cute operit Oculumuerſat in orbem,& aſpectum quoquo uerſus refert, atque ita quod uult, cer-nit. Mutat colorem inflatus: cùm alias niger à crocodili colore hon etum differat:& ut lacerta, pallidus ſit, nigris tamen, ut pardus maculis elt ua-rius. Fit autem mutatio coloris totius corporis. Nam& oculorum Se color non aliter ac reliqui corporis mutatur: motus eius, ut teſtudinis,admodum tardus eſt. Palleſcit cum moritur,& uita defuncto idem color in-ſidet. Gulam& aſperam arteriam eodem ſitu continet quo lacerta. Camenuſquam habet niſ in capite& maxillis, cetera membra carent e. 10