16 DE RE METALLICA 5nis ſymbola grauiora, ut ſi ea dare noluerint, uel non potuerint, omne iuse e contrà quàm fas eſt amiſſum uſurpet. Aut deni-que præſes fodinæ uenam, qua parte abundat metallo oblinit Iuto, uelterris, ſaxis, aſſere, palo tegit, ut aliquot poſt annis, cum domini fodinamputãtes exh auſtã, deſerent, ipſe metallum relictũ fodiat,& ad ſe rapiat. Præterea colluuies metallicorũ ex fraude, fallacijs, mẽdacijs tota cõſtat. Etenimut de multis alijs nihil dicatur, ſed ſolum de his quæ ex uendito& emptocontra fidem fiunt, aut uenas effert fictis cõmentitijſq; laudibus, ut fodina-rum partes dimidio carius quàm æſtimentur, poſsit diuendere, aut contraaliquid detrahit de earum æſtimatione, ut partes paruo præcio mercari poſſit. Hæc crimina cum protulerint in mediũ, omnem bonam metallicæ exi-ſtimationem uiolatam putant. Omnia autem bona ſiue bene ſiue malè par-ta fuerint, aduerſo aliquo caſu afflicta dilabuntur, aut pereũt& diſsipãturculpa& uitio poſſeſſoris, qui ea uel inertia& negligentia amittit& perdituel per luxuriam effundit atq; obligurit: uel conſumit largitionibus& exhaurit: uel ludendo profundit& eijcit: 8 ie uelut exhauſta rediuiuus pullulet arcaNummus,& e pleno ſemper tollatur aceruo.Nec igitur mirum ſi metallici non memores huius præcepti quod deditAgathodcles rex, fortunam repentinam reuerẽter eſſe habendam, ijſdem decauſis in egeſtatẽ incidũt. Præſertim uero cum mediocribus diuitijs cõten-ti eſſe non poſſunt: tum enim non raro quas cõgeſſerũt ex metallis, in aliametalla inſumũt. Verum non regulus aut magiſtratus pellit dominos poſſeſsione, ſed tyrannus, qui homines ſubditos non bonis modo honeſte partis, ſed etiam uita erudeliſsime priuat: Attamen cum ſolitus ſum inquire-re in eas querelas, quas iſti apud uulgus habent de talibus iniurijs, ſemperreperio malè audientibus cauſam iuſtiſsimam eſſe cur iſtos depellant de fo-dinis, malè dicentibus nullam cur de illis conquerantur. Btenim quòd nondederunt ſymbola ius poſſeſſionis amiſerũt, uel à magiſtratu ex alieno me-tallo funt pulſi. Nam improbi quidam homines uenulas, proximas uenisaffluentibus aliquo metallo, fodientes in alienam poſſeſſionem inuadunt.Itaq; eos iniuriaũ accuſatos magiſtratus expellit atque exturbat ex fodinis.Iſti ĩgitur plerunqʒ graues de eo rumores ſpargunt in uulgus. At aliter cimquæ dam, ut ſolet, inter uicinos controuerſia eſt orta, ipſam arbitri a magi-ſtratu dati dirimunt: aut de ea iudices cõſtituti cognoſcunt& iudicant: controuerſia ergo dirempta, quia utriuſq; partis cõſenſio in ea re extitit, neutradebet de iniurijs conqueri: iudicata, quia ſecundum leges metallicas ſententia lata eſt, altera inferior iure non poteſt. Sed ut non magnopere pugnemde hac re interdũ unum aliquem præfectum fodinæ maiorem exigere collectam à dominis, q; neceſſitas poſtulat. Quinetiam ut concedam aliquem fodinæ præſidem uenam, qua parte abundat metallis, oblinere luto, aut ſtru-ctura tegere, num unius aut alterius improbitas plurimis bonis uiris notãfraudis inurere poteſt? quid ſenatu ſanctius& integrius ſolet eſſe in repu-blicaꝰ nonnulli tamen in peculatu deprehenſi pœnas dederunt. Num iccirco honeſtiſſumus ordo bonam famã exiſtimationẽq; amittet? Sed certè pręe N N fectis
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Georgii Agricolae De re metallica libri XII : qvibvs officia, instrvmenta, machinae, ac omnia denique ad Metallicam spectantia, non modò luculentißimè describuntur, sed et per effigies, ...
Seite
16
JPEG-Download
verfügbare Breiten